Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN
250 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS revisione, et earum remissione, executio per Comites vel Vicecomites ac Juclices Nobilium, vel illis non sufficientibus, pep Supremos Capitaneos, in Sclavonia vero per Banum, contradictione, inliibitione et repulsione, partis succumbentis vel aliorum quorumlibet previa ratione non obstante, peragatur ; antequam tamen causa appellaretur, liberum sit novo Judicio simplici in processu causae uti, ac si pars succumbens juribus suis ulterius se providere posse putaverit, virtute gratiae novi Judicii, extra dominium bonorum litigiosorum, jura sua prosequi possit. Addicio tamen liaec intelligatur de causis nondum incboatis et in processu existentibus ; in causis tamen jam motis, vel in processu legitimo existentibus in eo statu, quo nunc existunt, eo ordine, quo bactenus procedatur, et per actores ea ratione, quod vigore istius additionis denuo inckoari possint. etiam cum onere soluto, deponere, condescendereque facere nequaquam possint; non obstante eo etiam si quis annum in bonis ipsis expleverit. Equitibus Ungaris equos suos ad gramina deducentibus certus modus et aestimatio statui et decerni nequit, nisi priusquam ad pascua proficiscantur, stipendium eis solvatur, et deinde non gratuito aut praeda vivant, uti bactenus. sed solvant rerum precium, et in pascuis maneant usque ad tempus in articulis anni 1566. praefinitum. Nam schedarum rusticis per milites clandarum modus in usum deduci nequaquam posset. Dignum autem est, ut aequaliter omnium Statuum et Ordinum bona, ac villae et coloni kuius pascuationis onera sufferant. De certiori militum Ungarorum in suis stationibus permansione, et probibendis in alia loca absqueíCapitanei licentia transitionibus, Status et Ordines liegni sese acl articulos anni 1552. referunt ; neque novi quippiam possunt statuere; sup plicantes bumiliter, ut Maiestas quoque sua Caesarea eis benigne consentiat. Caeterum ubi Maiestas sua Caesarea proponit, ante triennium nonnullos Comitatus, et potissimum Posoniensem, mili. tes Ungaros in Confiniis suo sumptu alere voluisse, si eis Dica et continui intertentio remitteretur; atque ut caeteri etiam Comitatus et Regnicolae inter se conferre et deliberare velint,