Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN

228 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS merationem dicae regiae per portás fieri solitam, nmnerum equitum supputent, quot scilicet equites domini praelati, ba­rones, nobiles, capitulares et alii, tarn de bonis, quampersonis et decimis in quolibet comitatu tenere debeant. Qua supputa­tione facta, regestum unum ipsi vicecomites retinere, alterum vero supremo capitaneo dare debeant. Ac denique bis in anno, videlicet Dominica prima post Pasca, et in festő sancti Bar­tliolomei, praesente eodem supremo capitaneo, aut liomine suo speciali? gentes huiusmodi lustrare teneantur. Paena autem iis, qui in qualicunque expeditione non comparuerint, statu a­tur ea, quae est in articulos Dietae Tyrnauiensis, anni 1545. ut nimirum sua Maiestas bona talis absentis, vel milites suos non mittentis, alteri bene seruienti conferat. Praelatorum vero et capitularium beneficia et decimas aliis bene inseruientibus assignet. Si vicecomites in praemissis negligenter procederent, aut omnino partes officii sui obaudirent, condemnentur, iure medi­ante, per supremos capitaneos in ducentis florenis et amissione officii, ea ratione, quod supremus capitaneus conuocet viros iurisperitos, et unum aut alterum ex prothonotariis, qui ad requisitionem proficiscantur ac iudicium administrent. Denique articuli omnes, ultra praemissos, in superioribus Dietis super generali et particulari expeditionem constituti, in suo vigore maneant, tanquam utiles et maximé necessarii. Insuper omnibus fere superioribus Dietis decretum fűit: spontaneis deditionibus, quae Turcis fieri solent, nullum dein­ceps locum dandum, quinimo in eos, qui se Turcis subiecerint, grauiter animaduertendum esse. Quoniam vero haetenus ex­perientia docuit, constitutioni isti minimé satisfactum, sed post­habitis praelibati diui Maximiliani imperatoris, ac Maiesta­tis suae nunc imperantis, multoties promulgatis seuerissimis mandatis, non solum plurimos iam ab aliquo tempore pagos, verum etiam nonnullos nobiles hosti se ultro subiicere ausos fuisse, sicque eidem ampliorem in Maiestatis suae ditionem aditum patefecisse, summa sane ac manifesta cum regni huius pernicie; eo quod hac occassione et praetextu ditionis suae terminos in dies latius protendit, ac paulatim sine armis to­tam fere Hungáriám suo iugo subiieit. Quapropter ad conser-

Next

/
Oldalképek
Tartalom