Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN

1 578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS JÍS ÁPRIL HAVÁBAN, 229 uandas regni huius reliquias, necessitas omnino flagitat, ut eiusmodi deditiones omni seueritate cohibeantur, constituta etiam in eos, qui talia moliuntur, certa grauissimaque poena, absque omni spe veniae seu remissionis eis irroganda. Quam quidem rem, utpote regno liuic omnino perni­ciosissimam, et nisi idoneo modo prouideatur, ad totalem eius­dem interitum spectantem, cum Maiestas sua ulterius nullo modo dissimulare vel conniuere possit aut velit, íideles ordi­nes et status clementer ac paterno studio bortatur et requi­rit, ut rem haue quam maxime cordi babere, et quo iam tan­dem spontanearum istarum deditionum finis sit. per publicum decretum, eo, quo dictum est, modo cauere velint. Quod vero ad illos attinet, qui nulla grauiori necessitate coacti, hosti se hactenus tributarios reddiderunt, cum tamen bona illorum a ditione Turcica longius dissita sint; iis huius­modi deditionis exceptio, quam praetendere solent, seque hac ratione ad dimidiae saltem dicae, operarum ac aliorum one­rum praestationem teneri existimant, nihil suffragetur, sed ea non obstante, integram dicam, operasque siue labores gratu­itos, aliaque onera, non secus ac caeteri regnicolae, praestare teneantur; simulque praeteritorum etiam annorum restantiae ab iisdem exigantur, seuerissime eis interdicendo, ne deinceps Turcis ullos census siue tributuni soluant. Quod si autem vel hi, vel alii ullum tributum pendere aut hosti se subiicere ausi fuerint, in eos certa poena, utpote de personis ipsorum com­praehendendis, vel bonis, eorumue parte fisco applicandis, statuantur. Pollicetur autem caesarea regiaque Maiestas se, tum in limitibus muniendis, aliisque rebus necessariis curan­dis, tum etiam quoad stipendiorum solutionem statis tempo­ribus (quo ad uspiam fieri possit) militi praestandam, nihil quod ad ipsorum defensionem et securitatem (cui quidem sua etiam ex parte pro virili iuuandae, eosdem fideles ordines haud defuturos esse, Maiestas sua non dubitat) opportunum sit, in se desiderari passuram. sed de iis omni paterna cura et studio prouisuram esse. Similiter superiorum Dietarum articulis insertae sunt cer­tae constitutiones de haydonibus et equitibus liberis, qui cum in ditionem Turcicam praedatum excurrant, atque eo ipso

Next

/
Oldalképek
Tartalom