Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN
1578. FEBRUÁR, MÁRCZTUS, ÉS APRÍT, HAVÁBAN. 227 expeditionem raittant, iuxta memoratae Dietae Tyrnauiensis auno 1545. habitae articulos. Nobiles vero uuius sessionis, de singulis tribus curiis, unum equitem bene instructum mittant, iuxta constitutiones anni 1556. Cum vero expeditiones particulares frequentius eueniant, ueque Caesarea Regiaque Maiestas, ad subitaueos eiusmodi rumores et casus auertendos, tarn cito externa auxilia submittere possit; idcirco, communis patriae tuendae et defendendae causa, tanto magis diligentiusque aduigilandum, ac promptius alacriusque insurgendum erit. Quapropter Maiestas sua in usum reuocandum censet articulum Dietae Nouisoliensis anni 1543., in quo sancitum fuit, quod, ad requisitionem supremorum capitaneorum, nobiles viritim insurgere, ac de singulis decem colonis unum equitem bene instructum, peditemque unum secum adducere debeant; eodem modo, quo supra de generali expeditione, quae minus crebro quam particularis contingit, dictum est. Quod si etiam grauior aliqua necessitas ingruat, colonos ad arma leuare teneantur. Domini praelati et barones, ratione propriarum personarum, idoneos homines, et suis personis competentes mittere, atque insuper de bonis suis, instar nobilium, milites expedire, urgeuteque necessitate, colonos quoque suos ad arma leuare teneantur. Sic etiam domini praelati et capitulares, ratione decimarum suarum et pro personis ac capitibus suis eadem praestent, quae supra de generali expeditione dicta sunt. Nobiles vero unius sessionis, in particulari expeditione, de singulis quinque curiis integris unum equitem mittant. Statuendum quoque erit, ut qui ad insurrectionem particularem vel generalem comparere tenentur, ex castris sine licentia non discedant, sed quamdiu hostis in campo fuit, et supremum capitaneum in castris manere opus sit, ipsi quoque maneant; poena eadem, quae non comparentibus irroganda est, in eos, qui castra ante tempus deseruerint, constituta. De hisce autem gentibus pars articuli quarti Dietae Soproniensis anno 1553. babitae, uberius declarandas esse videtur. Tta nimirum, quod vicecomites comitatuum, post connu-15*