Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN
224 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS adeo res loquatur. Quoniam vero huiusmodi munitiones sine colonorum operis siue laboribus gratuitisperfici nequeunt, atque ínsuper operae, quae aliquot nouissimisDietis decreta fuerunt, ad tot fortiíicationes perficiendas minus sufficiunt; Caesarea Regiaque Maiestas sua clementer postulat, ut fideles Status et Ordines, suae securitatis et defensionis condignamhoclocirationem babere,ac duodecim dierum operis, superioribus aliquot conciliis decretis, alios duodecim dies addere, sicque ab eo die, quo constitutus proxime buiusmodi operis terminus expirauit, viginti quatuor dierum operas, siue labores gratuitos, de singulis portis, atque insuper de quibusquam denis portis currum unum, ad totidem dies decernere velint; buiusmodi operarum distributione Caesareae Regiaeque Maiestatis suae arbitrio relicta. Ita, quod nemini post boc liberum maneat vei ipsas operas manuales vei currules praestare, vei earum loco pecuniam repraesentare, sed id ipsum quoque, utrum scilicet ipsas operas vei earum praetium malit, in Caesareae ac Regiae Maiestatis suae voluntate et iudicio positum sit. Idque lianc potissimum ob causam, quod nonnulla loca existant, praesertim vero Canisia, ubi manuales currulesque operae, etiamsi pecunia in promptu sit, habere nequeunt, quibus tamen Maiestas su a (dummodo confiniorum securitati prospectuin esse, neque ul. tro hostium potestati omnia relinquere velit) carere nullo modo potest. Praeterea, cum in continui intertentione magni appareant defectus, ea praecipue de causa, quod milites plerumque pro stipendiis suis accipiendis ad dominos suos proficisci, sicque multorum milliarium iter süscipere. ac deinde ibidem ultra mensem quandoque commorari cogantur; Caesarea Regiaque Maiestas statuendum censet, ut quo continui illi milites in stationibus suis permanere possint, per dominos, a quibus illi interteneri debent, singulis angariis pecunia, huiusmodi stipendiorum ratione ipsis debita, ad sua loca mittatur. Quod si domini militum facere neglexerint, duplum mittere teneantur. Executor autem huius statuti sit supremus cuiusque loci capitaneus. Comites enim et vicecomites comitatum offendere nolentes, eiusmodi executiones facile negligent. Quo in loco articulum decimum quartum secundae Die-