Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN
1578. FEBRUÁR, M4RCZIUS, ÉS ÁrRIL HAVÁBAN. 225 tae Nouisoliensis anno 1543. celebratae, non modo specificandum, verum etiam melius declarandum, ac iuxta eundem statueudum censet Maiestas sua, quod domini praelati et personae ecclesiasticae, ratione decimarum suarum equites continuos alere debeant, nimirum de singulis centum ílorenis, si non plures, adminus unum equitem. Et quia nonnulli allegare solent, quod numerus portarum in ipsorum bonis diminutus sit, atque boc praetextu mox minorem militum continuorum numerum alunt, publico decreto cauendum erit, ne quid tale postbac cuiquam liceat, vei permittatur, antequam noua portarum fiat connumeratio. I't autem liuiusmodi continui equites, siue pedites absque defectu interteneantur, vicecomes in singulis comitatibus, post peractam portarum connumerationem, supremo capitaneo purum et liquidum registrum dare debebit, qui numerus ex comitatu suo ab omnibus Statibus et Ordinibus, tam ratione bonorum, quam decimarum intertenendus sit; idque sub amissione officii. Caeterum, cum misera plebs aliis etiam multis pensionibus et exactionibus grauetur, dignum inprimis, pium quoqúe et Deo gratum fore censet Maiestas sua, quod publica sanciatur constitutione, equites continuos ex propriis cuiusque prouentibus alendos, neque a miseris colonis ad eorum intertentionem quidquam exigendum esse, ne fusis ob nimias exactiones a misera plebe ad Denm querelis, ira diuina magis prouocetur. Quod si vero aliqui huiusmodi gentes continuas expedire ac teuere recusarent, aut negligerent, tunc iuxta Dietae, anno quinquagesimo quinto babitae constitutionem, per vicecomites bona illorum occupentur, occupataque tam diu teneantur, donec duplum eius, quod neglectum fuerit, ab eis praestetur. Attamen nibilominus ad alendas in posterum eiusmodi gentes compellantur. Et si vicecomites id facere neglexerint, per supremum cuiusque loci capitaneum inobedientes illi, modo iam dicto, puniantur. Qui capitaneus eo etiam casu, quo forte aliquis iuobediens, ob talem occupationem contra vicecomitem insurgeret, ipsi vicecomiti, iuxta eiusdem Dietae constitutionem, assistat. Magyar Országgyűlési Emlékek. VI. 15