Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN

1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS, ÉS ÁPRIL HAVÁBAN. 223 maduertere ac huiusmodi dicam et restantias armata manu exigere liceat. Relatum est praeterea caesareae regiaeque Maiestati, plerosque vicecomites et iudices nobilium, consuetis suis salariis non contentos, dicam quoque de bonis suis soluendam, pro se ipsis percipere, atque ab eorum vicegerentibus idein fieri. Qua­propter caesarea regiaque Maiestas sub grauissima poena interdicendum existimat, ne deinceps vicecomites, iudices no­bilium et eorum vicegerentes, inscio ac inuito dicatore a colo­nis suis quicquam de subsidiis leuare praesumant, sed solitis suis salariis contenti sint. öessante autem dica, lucrum camerae, idque non per portás, sed fumos, videlicet de singulo íümo clenarios viginti qninque praestari, Maiestas sua benigne postulat. Aequitati quoque consentaneum iudicat, ut cum nobi­les unius sessionis, aeque ac alii liuius regni nobiles, variis praerogatiuis uti soleant, ut eiusmodi nobiles equis et armis instructi esse, ac tempore generalis insurrectionis vel expedi­tionis ipsi etiam in bellum proficisci iubeantur. Comp er tum est liactenus in causis fiscalibus, ad protra­hendum Maiestatis suae iura, lente admodum procedi. Quo­niam vero causae illae prae caeteris priuilegiatae sunt, cae­sarea regiaque Maiestas sua decerni postulat, ut eaedem cau­sae, extra aliarum seriem, de simplici et piano, absque pro­cessu aliquo ordinario, ventilentur et decidantur. Quo sie Ma­iestas eius tanquam rex Hungáriáé, tanto maturius ius suum regium vendicare, eoque frui et potiri possit; praecisis qui­buscunque ambagibus minus necessariis. Praeterea fideles regni ordines et status satis intelli­gunt, quantum in locorum finitimoriim fortificatione, ut in qua non postrema eiusdem regni reliquias contra vim tarn prae­potentis hostis tuendi defendendique ratio consistit, positum sit; ac quantopere necessitas postulet, munitiones nonnulis in locis coeptas, quanto citius ad finem deduci. Quam ob rem superuacaneum existimat, ea de re plura hoc loci commemo­rare; cum et ipsis fidelibus suis regnicolis notissima sint, et a praelibato diuo genitore suo, imperatore Maximiliano, toties ea, quae buc pertinent, Ulis in mentem vocata fuerint, ipsaque

Next

/
Oldalképek
Tartalom