Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN
222 A. POZSONYI ORSZÁGÖYÍÍLÉS dependent, pro suo arbitrio, constituendi potestas sit, idcirco etiamnum generali edicto perpetuo duraturo statuendum censet, quod deinceps Maiestati suae, tanquam regi Hungáriáé, liberum esse debeat, dicatores pro suo arbitrio eligere et coustituere, etiamsi in comitatibus illis, ad quos expedieatur, nulla bona possideant; dummodo tamen nobiles sint, bonaque possessionaria in regno babeant, et ad huiusmodi munus idonei et sufficientes r eper ti fuerint. Et quo in huiusmodi dicae exaetione tanto minor fraudi locus sit, sed debita seruetur aequalitas, caesarea regiaque Maiestas postulat, ut nobiles, dicatoribus ex singulis comitatibus adiungendi, iuramento astringantur, in connumeratione portarum nihil se in cuiusque fauorem vel gratiam acturos esse. Quodsi insuper absoluta Dieta, illico in singulis comi tatibus sedis nobilium congregatio per vicecomites publicetur ac statim e prima sede dicatores ad connumerationem portarum emittantur, ac subsidii decreti exactio publicetur, literaeque mulctae, quas byrsagionales vocant, vicecomiti per uniuersitatem nobilium expediantur; eo pacto, ut nisi peracta connumeratione intra decimum quintum diem, ipsa dica de bonis singulorum manibus dicatorum fuerit administrata, vicecomes ad puniendam eiusmodi contumaciam, tum contra negligentes illos, tum etiam dominos terrestres, qui collectam a subditis suis dicam retinere, vel eosdem sub praetextu quod ipsorum domestici sint, a dicae praestatione eximere ausi fuerint, tanquam fisci regii defraudatores, de facto exire, et per consuetas mulctas seu byrsagia debitae dicae exactionem curare teneatur. Insuper cum saepe numero vicecomites et iudices nobilium, partes officii sui obaudientes, licet mandatis caesareae regiaeque Maiestatis suae, ac eiusdem camerae Hungaricae literis serio et frequenter requisiti, in administratione dicae nimis tarde et negligenter procedere soliti sint, hincque fiat ut tot tantaeque restantiae accumulentur; Maiestas sua caesarea regiaque huic quoque opportunum remedium adhibendum ac statu -endum censet, quod in eiusmodi negligentes officiales, viceco mites et iudices nobilium, per capitaneos Maiestatis suae ani