Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN

1578. FEBRUÁR, MÁRCZIITS, Í!S ÁPRIL HAVÁBAN. 221 qui veri et naturales regni possessores sunt, dicam soluere, Ruthenos vero ac Valachos, attamen non minus quam Him­gari in regno negotiantes, ac de eiusdem fructibus viuentes, melioris conditionis et quasi in despectum Hungaricaegelitis, liberos et exemptos esse. Idcirco caesarea regiaque Maiesta s, non minus quamantehac, praelibatus Maiestatis suae geuitor, diuus quondam imperátor Maximilianus, statuendum censet, ut iidem Rutbeni et Yalachi, molitores item et libertini, sic etiam artifices, qui ultra valorem decem florenorum babént, nec non iudaei et carbonarii, siue in propriis domibus siue in syluis et montibus habitantes, pecora alant, integram dicam soluere teneantur. Sic etiam sanciendum erit, quod exemptiones veteres, quae ad pacatiora usque tempóra generaliter prioribus consti­tutionibus sunt sublatae, nemini suffragari debeant, quin dicam pro praesenti regni necessitate soluat; si qui tarnen noua babeant exemptionis priuilegia, ea camerae Hungaricae producant, arbitrio Maiestatis suae discutienda. Propositüm quoque fűit anteliac íidelibus ordinibus et statibus, ut cum antiquitus obseruatum fuerit, ut dicatores a regibus Hungáriáé ac eorundem camera eligerentur, conduce renturque ii, qui idonei sufficientesque visi essent, postmodum­vero, ac non ita multos ante annos, introductum sit, ut in sin­gulis comitatibus nonnisi ii, qui in eisdem bona habent pos­sessionaria, admittantur; non raro autem eueniat, ut si qui tales in comitatu reperiantur, illi tarnen, cum alios extra co­mitatum eligi haud posse sciant, huiusmodi officium vel recu­sent, vel ut rogati videantur illucl acceptare differant, atque inde istud sequatur incommodi, ut connumeratio tardius pera. gatur, et per conequens ipsius quoque dicae exactio minus tempestiue, quam expediat, ac pro regni defensione necessitas postulet, fieri possit. Yel denique Maiestatis suae camerae eos, qui se ultro ad hocce munus offerunt, aut ab ipso comi­tatu seu vicecomite nominantur, tametsi forte non usque adeo. idonei sint, eligere cogantur. Cum igitur Caesarea regiaque Ma­iestas hoc quoque loci [publico bono et utilitati consultum cu­piac, Maiestati autem suae alioqui per totum hoc regnum li­bera officiales, praesertim eos, quia Maiestatis suae cameris i

Next

/
Oldalképek
Tartalom