Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1576. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN
180 A POZSONYI ORSZÁGGYÜLÉ S stas Sua Caesarea hac ipsorum ohlatione benigne contenta esse, neque ulterius nunc quidquam postulare. (II) Statuunt etiam Regnicolae, nouam hoc anno fieri debere connumerationem, propterea quod in omnibus fere Regni partibus crudeles populationes, per hostem Thurcam factae, numerum Colonorum longe diminuerint. De aliis vero dicae appendicibus, denuntiatione, modo, ordine et restantiis ac rectificatione, necnon dicatorum electione et Juramento nobilis Dicatori adjungendi, item exemptionibus nouis et veteribus productione, item Schedarum Recognicionalium per Colonos. praeterea congregationibus nobilium in sedibus Comitatuum faciendis, solutione Yicecomitum, insuper de Tertiariis, Quartariis et mediis Sessionibus, Rutenis, AYalachis et Carbonariis, et aliis similibus, priores constitutiones publicas per omnia obseruandas, decernunt. (III) De Judiciis Octaualibus statutum est, quod illa Comitatibus partium superiorum ad festum Sancti Georgii in Eperies celebrentur, juxta priores Constitutiones. Barones vero, qui Judiciis illis per vices intersint, nominantur: Domini Franciscus aut Nicolaus Hommonay, vel Michael Bidy et Joannes Pereny. Loco autem Praelatorum iisdem Judiciis partium superiorum alternatim intersint: Franciscus Pancotanus Yicarius vel Paulus Szeghedey lector vel Michael Sciscianus, Cathedralis Agriensis. Appellationum vero reuisioni iidem interesse debeant, qui in proxima Diaeta fuerant nominati. Si qui autem necessaria de causa interesse non possent, eorum loco Dominus Locumtenens alios idoneos substituere possit, et Reuisioni ipsorum Appelationum, plures quam hactenus Praelatos et Barones ex Dominis Consiliariis adjungat. In Sclauonia vero si Judiciis istis Praelatus aut Baro interesse poterit, bene; sin minus, statuitur, ut etiam illis absentibus, per Dominos Bános, praesentibus Yicebano, Magistro Prothonotario Regni, Judicibus Nobilium et aliis juratis Assessoribus, more antiquitus obseruato, Judicia celebrari possint. (IY) Porro est in Comitatu Zaladiensi quidam nobilis Andreas de Kawas, qui temporibus non ita diu praeteritis, duos nobiles Comitatus Castriferrei, Bartolomaeum scilicet Balogh de Chempezhaza et Dauidem Kernen, de nocte domi