Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1576. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN

1576. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN. 181 suae quiescentes, armatis manibus et assumptis secuni quibus­dam complicibus, diris et laetlialibus vulneribus affecit, quo­rum alter magua cum difficultate conualuit, alter vero Dauid Kernen nunc quoque debilis et claudus est. Ut igitur illius auda­cia compescatur, decretum est. ut iu primis Judiciorum terminis» post praesentem Conuentum bic Posonii celebrandis, Dominus Locumtenens, cum caeteris Judicibus Regni ordinariis, cau­sam inuasionis et vulnerationis praefatae, extra omnem alia­rum causarum seriem, juridice reuideat. Et quicquid jure com­pertum fuerit, in exemplum aliorum, debitae quoque executioni demandetur. (V) Dignetur etiam Maiestas Sua Caesarea tot publicas constitutiones de arcibus et ciuitatibus, ad Austriam et Polo­niam impignoratis, item de reuisione metarum inter Austriam et Hungáriám, necnon Morauiam et Poloniam, item inter Selauoniam et Styriam ac Carnioliam, per Commissarios, in nouissima Diéta anni millesimi quingentesimi septuagesimi quarti nominatos, reuideri facere, ac terram Szekfelde prae­diumque Szebefelde et metas villarum Prosse, Cbo, Heren, Ckemetlie et nobilium de Köv, illis, a quibus per Austriacos violenter sunt occupata, restituere mandare, ne quid mali pro bujusmodi metis inter Regnicolas et Yicinos contingat. Com­missarii autem ex parte Hungarorum in Diéta praefata nomi­nati, omnes ex Dei gratia viuunt, atque illi rem peragere po­terunt, dummodo Maiestas Sua Caesarea ex Germanis viros idoneos nominet, et diem locumque conueuiendi sine dilatione constituat. (YI) Negotium Trieessimae, a Dominis et nobilibus ue- . quaquam exigendae, maneat in statu prioribus constitutioni­bus, quae plurimae superinde extant, sancito, et per Maiesta­tem Suam Caesaream confirmato. (YII) Porro quoniam Comitatus Ugoclia nunc supremo Comite careat, et Maiestas Sua Caesarea certis de causis nunc ad illud officium nominare aliquem non potest, statutum est, ut tamdiu donec Sua Maiestas Caesarea de Comite prouide­rit, Yicecomes eiusdem Comitatus in rebus juridicis et aliis sibi incumbentibus ad executionem suis módis procedendi ple­nariam liabeat potestatis facultatem.

Next

/
Oldalképek
Tartalom