Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1576. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN

1576. JAXUÁR- ÉS FKBKUÁRBAX. 179 clyto Bohemiae Regno, quam Sacro Romano Imperio primo­genitum íilium suum Serenissimum Principem et Dominum Dominum Rudolphüm Hungáriáé Regem etc. duplici diade­mate insignendo, ac alia grauissima totius Christianae Reipu­blicae munia obeundo, maximé occuparetur, tamen fidelium quoque suorum Hungarorum minimé oblita, vei absens eas ra­tiones singulari diligentia inire non neglexerit, quibus Turcae, qui insigni perfidia, ruptis indütiis, ditionem Maiestatis Suae inopinato iuuaserant, ab ulteriori progressu fuerint retardati. Quod etiam in posterum ut pietissime facere velit, iidem Sta­tu?, et Ordines Regni Maiestatem Suam Caesaream omnibus votis humiliter obsecrant. Ipsis enim, qui iam in exiguum nu­merum ac ad extrema redacti sunt, post Deum optimum ma­ximum, in sola Maiestate Sua Caesarea spes et fiducia sita est. Quae sicuti ficleles suos Regnicolas in sui defensionem nimis paucos et minus sufficientes conspicit, it-a eisdem de externis quoque auxiliis ferendis clementissime prouideat. Kam tametsi ipsi pro sua defensione, quicquid possunt, impigre et alacriter praestant (quanquam sunt nonnulli, qui ipsorum hac in parte diligentiam immerito eleuare student) hostes tamen, ipsorum paucitate contempta, frequentes in eos grassandi occasiones accipiunt, qui quidem quam perfide et dolose inducias colant, potuit Maiestas Sua Caesarea vei ex hac una inexpectata ir­ruptione, quae aestate praeterita, cum ingenti hujus Regni detrimento contigit. facile animaduertere. Sperant autem fide­les Maiestatis Suae Regnicolae, Maiestatem Suam Caesaream, vei ex hoc recenti funestoque exemplo edoctam, eas rationes adhibituram, quibus confinia maiori copiarum numero muni­antur, et huiusmodi subitae hostium irruptiones propulsentur. Caeterum, quod attinet ad subsidii postulati contribu­tionem. tametsi Status et Ordines in extremis laborent, sicuti hoc Maiestati Suae Caesareae constat, ne tamen vei in hoc mi­sero statu sibi ipsis desint, offerunt Maiestati Suae Caesareae, de singulis portis dicari solitis, singulos binos fiorenos in duos annos, praesentem scilicet et septuagesimum septimum, ab eo tempore quo nouissimum subsidium cessauerit, inchoandos, et in duobus terminis : nempe ad festum Sancti Georgii et Sancti Michaelis exigendos. Supplicantes humillime, dignetur Maie-12*

Next

/
Oldalképek
Tartalom