Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1576. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN

172 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS Nam scriptus quidem tnnc is fűit, uuuquain tamen ob­seruatus; siquidem et ante et post aeditum illud decretum Semper fuisse in catbedralibus ecclesiis fiscales, nemo potest negare, et testantur antiqui et noui processus causarum ; pro­inde per generaliter introductam et praescriptam consuetu­dinem sublatus est idem articulus. Dicunt domini seculares per nullám contrariam consti­tutionem articulum illum esse abolitum. Concedamus boc illis, secl scire debent, quod lex aliqua, non per solam contrariam legem, sed etiam per generaliter introductam et praescriptam contrariam consuetudinem tollitur. Sicut probatur prologi tripartiti eo titulo, in quo disseritur, de lege et statuto et con­suetudine contraria quid sit sentiendum. Ibi enim baec ponitur regula, quando lex praecedit, deinde sequitur consuetudo cont­raria legi, tollit legem praecedentem. Miramur itaque, cur tantopere contendant per legem consuetudine contraria abolitam, et quae nunquam fűit in usu, fiscales esse abolitos. Cum nulluni tempus dari possit, quo post conditum illud decretum, fiscales in ecclesiis catbedra­libus non fuerint; sed eo tendit baec illorum contentio, ut sublatis fiscalibus nemo sit qui laicos munus sacerdotum sibi usurpantes et direptores decimar um in ius vocet et co­erceat. Illud quoque minim nobis esse videtur, quo consilio petant unanimiter domini seculares, se in confessione Augu­stana conseruari. Cum plurimi eorum longius iam discesserint a doctrina confessionistarum, quam bi a nostra quae catlio­lica est; verum boc agunt, ut sub specie et nomine confessio­nis Augustanae, licentiam sibi usurpent, paucos qui adbuc supersunt catbolicos parochos eiiciendi, et in eorum loca qua­rumuis etiam absurdissimarum opinionum professores, idio­tas non ordinatos, qui placentia loquantur, intrudendi. Quapropter domine clementissime, cum ex hiis partim consuetudinem praescriptam, partim constitutiones regni no­uissimas, pro nobis stare et nostrae suffragari sententiae Vestra Sacratissima Maiestas animaduertat; Dominorum au­tem secularium postulationem, nullo iuris aut aequitatis niti fundamento: Maiestati Vestrae humillime supplicamus, ne pa-

Next

/
Oldalképek
Tartalom