Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1576. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN

1 5 7 G. J.\NÜÄR- ÉS FEI1RUÁRUA.N. 173 ciatur, contra priorum dietarum constitutiones et consuetu­dinem antiquissimam, aliquid innouari. Sed quemadmodum regnicolae, ad propositiones "Vestrae Sacratissimae Maiestatis ita in hac diéta responderunt, ut cum in omnihus aliis ad praecedentium conuentuum articulos se retulerint, causas iu­ris regii et defectus seminis, non secundum scriptas leges, sed iuxta consuetudinem contra decreta introductam inposterum quoque iudicare stutuerint: sic Maiestas Vestra Sacratissima praecipiat seruari in negocio religionis, quae in aliis conuen­tibus pie, utroque Statu consentiente statuta sunt, et patiatur fiscales, iuxta consuetudinem diuturnam, in ecclesiis permanere. Maxime cum decreta, a dominis secularibus citata, nihil ad propositum faciant, nos vero ostenderimus, in negocio religi­onis non licere secularibus, nedűm nobis inuitis aliquid sta­tuere, sed nec disputare aut aliquo pacto se in illud intro­mittere. Eiusdem Vestrae Sacratissimae Maiestatis humiles ac fideles Praelati et totus Status Ecclesi­asticus Regni Hungáriáé. Kivül: Humillima supplicatio praelatorum ab totius Status Ec­clesiastici Regni Hungaviae. (Eredetije a bécsi állami levéltárban.) X. 1576. Február 1. Miksa királynak, a vallás ügyében, az országgyűlésen jelen­levő világi rendekhez intézett leirata. Quae Sacrae Caesareae ac Hungáriáé et Bohemiae etc. Regiae Maiestati, domino nostro clementissimo, Ordines et Status inclyti sui Hungáriáé regni seculares, barones scilicet, nobiles ac liberae et moutauae ciuitates, scripto humiliter exposuerunt, ratione concionatorum Augustanae confessiouis et processuum a fidelibus ecclesiasticis contra ipsos emanato­rum etc., Maiestas sua benigne clementerque intellexit. Quum vero Caesarea Regiaque Maiestas hactenus in re­ligionis negotiis, quo haec spectat querela, ea semper modera-

Next

/
Oldalképek
Tartalom