Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1576. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN

157 (5. JANUÁR" ÉS FEBRUÁRBAN. 171 munibus omnium Statuum et Ordinum votis contra externos aeditae testantur. Sed non opus est de sententia illius decreti multum liti­gare, cum ex nouissimis constitutionibus manifestissime appa­reat, quod adeo non possunt, reclamantibus ecclesiasticis do­mini seculares aliquod de religone decretum condere, ut ne disputare quidem eis de ea, aut quouis modo se intromittere liceat. Constitutum est enim in diéta anni 1550. ut domini se­culares obediant episcopis, et ab eis missis, sine omni contro­uersia et disputatione, in iis quae ad Deum eiusque cultum spectant, neque contra eorum doctrinam quouis modo se aude­ant efferre, sed si quid in dubitationem aut disputationem vo­cari posse alicui eorum videretur, expectetur super eo genera­lis concilii determinatio. Obedire episcopis, non contra eorum sententiam de reli­gione concludere, secularium esse dicitur. Et controuersias de religione concilii determinatione, non baronum aut nobilium placitis, dirimendas bic esse dicitur. Jam vero concilium cele­bratum est, ergo eius decreta ab onmibus tenenda, non illis contraria a secularibus edenda. Item articuli 59. et 60. ex decreto Vladislai anno 1498. aedito citati, quid ad rem ? Sunt enim non a solis secularibus, sed ab utroque statu aediti, et nemo dubitat in causis ecclesi­asticis, coram ecclesiasticis, in secularibus coram secularibus iudicibus esse litigaudum. Caeterum locus ille ex decreto tripartiti, partis tertiae, titulo 30. ab bominibus domini comitis Julii (ut apparet) pro­ductus, quid bic sibi velit, non est facile intelligere. Quod enim rustici in territorio dominorum, praeter mercedem suorum labo­rum, nihil iuris habent, nullus nostrum negat, sed non hinc consequitur, quod rusticis de Zered liceat impune decimas arcliiepiscopatus rapere, aut raptores decimarum non esse per fiscalem citandos. Unicus ille articulus 34. ex decreto eiusdem Vladislai anni 1500. productus, qui fiscales ecclesiarum tolli et aboleri praecipit, posset videri incautis aliquid contra nos facere. Ve­rum tamen nihil facit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom