Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1576. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN

152 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS exercere, nec capitulares prouentibus et emolumentis suis, incle ad eos pertinentibus, recte et pacifice frui possunt. Cum vero kuic disordini tollendo aliud propinquius vel melius remedinm bactenus non sit babitum, quam ut capitulum totum inde le­uetur, et in securum aliquem alium locum deponatur, ubi ni­bilominus capitulares suis prouentibus ex Jaurino sibi debitis uti et frui possint: ad banc itaque translationem faciendam sua Maiestas tanto magis permouetur, quod prouiuciales Archi­ducatus Austriae baud clam conqueruntur, quod ipsi suis prae­cipue sumptibus, iisque permaximis oppidum illud sic exaedi­ficauerint, muniuerint, fortificauerint, et suis sumptibus per tot continuos annos militem Huugarum, non solum ibi, sed et in propinquis confiniis alant, unde merito bellica tantum et Regia Hungáriáé ciuitas haberi, sicque gubernari deberet, im­périum autem ciuitatis, non ad capitaneum militarem supre­mum solum, sed illud a spiritualibus, militiae ignaris usurpari regique. Quod cum cum magno periculo sit coniunctum, itaque se amplius nolle esse obligatos, quicquam illuc vel ad inter­tentionem militum, vel ad aedificationem depenclere, sed ii fa­ciant, qui iurisdictionem ciuitatis sibi usurpant, et emolumenta ex ea capiunt. Cumque sua Maiestas has prouincialium ob­iectiones non adeo praeter sensum esse animaduertat, et ti­mendum sit, ne quod nunc conqueruntur et protestantur, ali­quando, cum magno damno confiniorum, in eífectum deducant, auxiliaque sua denegant: itaque sua Maiestas benigne censet, ut Status et Ordines, in hanc quoque deliberationem diligen­ter incumbant, et capitulo persuadeant, quo ad hanc transla­tionem se induci, et ciuitatem soli bellicae gubernationi, uti aliae Regiae Hungáriáé huiusmodi gubernari solent, regi tanto libentius patiatur, quandoquidem Sabariae suos aeque prouentus habent, residentiam aeque commodam, quam Jau­rini, illic ab omnibus militum molestiis liberi esse, et prouen­tibus suis, quos Jaurini habent, identidem et sine omni de­fectu, id quod sua Maiestas benigne curatura est, frui queant. Kivid : Articuli in replica proponendi. (Egykorú irat a bécsi állami levéltárban.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom