Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1566. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

Í56'3. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIÍJSBAN. M (A királyi tanácsosok észrevétele.) Considerandum est, cum fortassis non Semper idoneí in comitatu reperiuntur, an non ex alio comitatu eligi possint. Item cum in superiori conuentu decretimi fuerit, ut co­loni habentes bona valoris sex florenorum, dicari debeant, di­catores vero etiam ligones, secures, et alia domus utensilia in eiusmodi bona computare soleant; supplicant Status et Ordi­nes regni, Maiestas caesarea et regia dignetur clementer man­dare, ut a computatione tam leuium rerum, cpiibus pauperes quotidianam exercent et alunt vitám, desistant. Quod autem sacra Maiestas caesarea postulat decerni, ne deinceps exemptio ulla valeat, quin uniuersi oblata sub­sidia contribuant: non ignorant Status et Ordines Regni iam olim ab ipsis decretum fuisse, antiquas illas et perpetuas exemptiones, a diuis quondam Hungáriáé regibus concessas, ad feliciora usque tempóra esse cassatas et sublatas. Quum tamen aliae sint exemptiones, ut pro combustis, et in locis de­sertis nouas domos extruentibus, quae hactenus necessariis de causis, tum a piae memoriae defuncta, cum vero a moderna Maiestate caesarea dari et obseruari consuetae fuerint: sup­plicant Status et Ordines Regni, illas in posterum quoque non solum obseruari, verum etiam quibus necessarium videbitur a sua Maiestate sacra dari atque concedi; spectant enim illae ad bonum suae Maiestatis non minus quam ad regni publicum. (A királyi tanácsosok észrevétele.) Nota. Productio priui­legiorum coram camera. Nota. Restantiarum mentio. Justam etiam et necessariam censent Status et Ordines regni sacrae Maiestatis caesareae et regiae postulationem, de non exportandis in Poloniam et aliorsum extra regnum auro et argento, cum ea non minus in Maiestatis suae quam in publi­cum regni damnum cedat; et ob id renovant, seruandasque de­cernunt publicas regni constitutiones liac de re cum in Sopro­niensi tum vero aliis regni conuentibus factas, illud tamen aequum est, ut in locis illis, ubi argentum in Scepusio paiatur, sacra Maiestas caesarea suos liabeat homines, qui argentum pro Maiestate sua, si eidem ita videbitur, redimant. De siccis quoque et iniustis theloneis, qui necdum di­stracta et deposita, nouiter vero priuata nonnullorum a,utbo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom