Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1566. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.
52 A I'OZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS ritate erecta exigi perhibentur, statutum est, ut sicca quidem tlielonea iuxta superiorum conuentuum constitutiones, modum -que et ordinem in illis declaratum absque ulteriori dilatione deponantur et aboleantur. Quum tamen hacteuus omnes sese eo excusarint, quod iuxta easdem constitutiones illa, quae in bonis sacrae Maiestatis suae babentur,iuxta dementem eiusdem oblationem, necdum sint deposita, et propterea statibus illis sese ad suorum abolitionem non teneri dicant. Supplicant Status et Ordines sacrae suae Maiestati liumilime, dignetur ipsa prima omnium sua distrabi iubere, ut fideles eiusdem subditi exemplum illius sequuti, sua quoque deponant, neque liabeant quo se deinceps cum Maiestate sua excusent. De iis vero, quae propria aliquorum authoritate vei etiam per ofíiciales in bonis suae Maiestatis sine iusta et legitima aliqua causa erecta esse dignoscentur, comes vei vicecomes illius comitatus dominum thelonii sub amissione officii admoneat, ut illud statira deponat. Qui si forte id facere recusaret vei negligeret, ipse illud authoritate, publico praesentis conuentus decreto sibi attributa, deiiciat. Qua in re si dominus loci ei vei resisteret, vei telonium deiectum denuo erigeret, citetur per comitem vei vicecomitem in praesentiam sedis iucliciariae comitatus illius, ubi primo in centum, secundo vero in ducentis florenis, et tertio, si ne ita quidem resipiscet, in amissione villae, in qua iniustum eiusmodi tlielonium fűit erectum, conuincatur. Birsagia autem talia cedant vicecomiti et iudicibus nobilium, jura vero possessionaria occupentur ad fiscum regium, quae tamen is qui ea amittit, communi aestimatione regni Semper possit ad se redimere. (A királyi tanácsosok észrevétele.) Quantum ad telonia tarn sicca, quam alia nouiter -per officiales caesareae Maiestatis erecta attinet, sua Serenitas hanc Statuum et Ordinum opinionem ad caesaream Maiestatem referat, ut sua Maiestas, accepta Informationen desuper deliberare et statuere possit* Uli vero qui nimia et iniusta telonia cum maximo negociatorum et aliorum itinerancium grauamine exigere perhibentur, a comite vei vicecomite illius comitatus, in quo thelonia eiusmodi sunt, requisiti, teneantur priuilegia sua, quae de teloneis talibus habent, producere, illisque per comitem vei vicecomitem rcuisis, non plus exigere, quam in eis habetur spéci fi.-