Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.
1572. SZEPTEMBER OKTÓBER 1 3. 467 defensionem pertinent, certa in lioc praesenti conuentu fiat prouisio et declaratio) clementer aequiescit: simulque benigne probat, quod scriptum aedatur, in quo memoria felicis buius coronationis, item donatiuum Serenissimo Regi Rbudolpho etc. oblatum, nec non judiciorum termini suis modis inserantur. Appellationum autem reuisiones et supplicationes Comitatuum, priuatorumque hominum, benigno ac tali cum responso, quod pro cuisque causae ac negotii qualitate, justitiae et aequitatis ratio suaserit, expediet. Quod vero ad Reuerendissimum dominum Locumtenentem inter fideles Maiestatis suae Regnicolas cum ea, quae in ipsorum scripto innuitur, authoritate relinquendum, ac petitam sigilli redditionem attinet, Maiestas eius, cum de suo in alias prouincias, quam ad solitum suae residentiae locum, Yiennam scilicet, Hungáriáé proximam, discessu nihil adbuc decreuerit, Maiestas sua ut hoc tempore iis de rebus aliquid statuat minime necessarium arbitratur. Offert autem se, antequam Vienna longius discedat, buius ipsorum Statuum supplicationis benigne fore memorem. ac ita prouisuram, ut et praenotato Reuerendissimo Domino Locumtenenti debita sua authoritas conseruetur, et ipsi Regnicolae intelligant Maiestatem suam, uti in aliis omnibus, ita boc quoque loci, paternam ipsorum curam habuisse. De arce vero Seliu, Maiestas eius cum Consiliariis suis Hungaris deliberabit, seque, in quantum de iure fieri poterit, benigne resoluet. Et haec quoad Statuum scriptum. Quod autem ad eos articulos spectat, in quibus certa prouisione et declaratione opus fore supra ostensum est, ipsi Status ex nouissimo Maiestatis suae responso cognouerunt. qui in praestando primo termino subsidii in proximo conuentu ad duos annos decreti hactenus defectus apparuerint. Quoniam vero res haec in graue Maiestatis suae praeiudicium, ac ipsius quoque Regni incommodum vergit, eo quod militibus stipendia sua tanto tardius exolui possunt, hincque varia sequuntur inconuenientia, violentiae atque damna: Maiestas sua praetermittere nequit, quin fideles suos Status et Ordines denuo liortetur et requirat, ut talem modum ineant, quo et dicti primi termini solutio diutius non pro-30*