Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.

468 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. rogetur, et futuri tres termini, suo quilibet tempore, integre praestentur. Sic etiam tam colonorum labores, siue operas gratuitas, ad munitionem locorum finitimorum, quam continui equitatus intertentionem, ad eorundem locorum ac Regni tuitionem, summe necessariam esse, Status non ignorant. Ideoque Maie­stas sua baucl aliam ipsorum mentem esse arbitratur, quam quod ad proximam usque Dietam, tam labores quam conti­nuum illud, eodem modo, quo in Comitiis anni sexagesimi noni promissum decretumque fuit, conseruari debeant. Et eam quidem de utroque hoc articulo declarationem Maiestas sua, una cum prouisione, quam de subsidio debitis temporibus integre praestando institui necessitas exigit, memo­rato scripto, siue huius Dietae articulis expresse inseri clemen­ter postulat. Quod autem reliquum est, Maiestas eius fidelibus Regnicolis Caesaream et Regiam suam gratiam benigne defert, sibique eosdem in suarum libertatum immunitatibus, quoad pro praesenti rerum statu uspiam fieri poterit, conser­uandos, summám semper curam fore iterum pollicetur. (Eredeti fogalmazata az országos levéltárban.) IX. 1572. Oktober 15. A pozsonyi országgyűlés törvénykönyve. Nos Maximilianus Secundus, Dei gratia Electus Roma­norum Imperator semper Augustus, ac Germaniae, Hungáriáé, et Bohemiae etc. Rex etc. Archidux Austrie, Dux Burgun­diáé, Comes Tyrolis etc. Memoriae commendamus tenore prae­sentium significantes quibus expedit uniuersis. Quod fideles nostri domini Praelati, Barones, Nobiles, caeterique Status et Ordines Regni nostri Hungáriáé, et partium sibi subiectarum, in generali eorum conuentu, pro festő Natiuitatis Beatissimae Virginis Mariae, proxime elapso, Posonium per nos indicto, et celebrato, congregati exhibuerunt nobis, et praesentauerunt infrascriptos Articulos, in eodem Conuentu communibus ipso­rum votis, ac pari et unanimi consensu conclusos. Supplican­tes nobis humillime, ut uniuersos et singulos eos Articulos,

Next

/
Oldalképek
Tartalom