Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.

464 A l'OZSÖ.VVl ORSZÁGGYŰLÉS. responsum dare velint, quale Maiestas eius ab ipsis benigne expectat. De caetero iisdem gratiam suam Caesaream et Re­giam clementer deferens. (Eredeti fogalmazata a magyar országos levéltárban). YIL 1572. október 1 2. A pozsonyi országgyűlés második felirata. Sacratissima Caesarea Maiestas, Domine et Domine clementissime. Hodierna die fideles Maiestatis Yestre Caesareae Sta­tuas et Ordines Regni XJngariae certos fratres suos ex Domi­nis Praelatis, Baronibus, Nobilibus, caeterisque Ordinibus ad Maiestatem Vestram Caesaream bumiliter, commimi omnium consensu, expediuerunt, et per illos Maiestati Vestrae Caesa­reae de unanimi ipsorum in negotio huius Conuentus volun­tate, quaedam nunciauerunt. Quae Maiestas Vestra Caesarea benigne quidem audire dignata est, respoudit tamen, ut cum verba celeriter transire soleant, illa in scriptis Maiestati Ve­strae Caesareae exhiberentur, et deinde Maiestas Vestra Caesarea iis intellectis, breui tempore clementer se resolueret. Ea igitur hoc scripto eomprehendere voluerunt, et Maie­stati Vestrae Caesareae, iuxta eius gratiosum mandatum, bu­militer praesentare. Primum omnium, responsum Maiestatis Vestrae Caesareae ad ipsorum conclusiones factum accurate et diligenter periegerunt, Sed cum illud longum et copiosum sit, utpote in quo de arduis et grauibus negociis, deque primis et praecipuis ipsorum libertatibus tractetur; visum est ipsis bumiliter, ut longioribus in ea re tractatibus et replicationi­bus modum finemque imponerent, quandoquiclem quidam etiam ex praecipuis Nobilibus ac Baronibus, permissu Maiestatis Vestrae Caesareae, discesserunt, aliique licentiam adepti iam discessum parant; ideo tumultuarie de iis rebus tractare opere precium futurum non existimarunt. Nam quotidianis quae incidere potuissent disceptationibus, exitus Dietae adeo in lon­gum fuisset extractus, ut, quod regnicolae nequaquam vellent,

Next

/
Oldalképek
Tartalom