Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.

1572. SZEPTEMBER OKTÓBER 1 3. 465 Maiestati quoque Vestrae Cesareae in alienis suis prouinciis plurima maximaque negocia remorari contigisset. Praeterea maior pars Statuum et Ordinum regui ea sumptuum peuuria premitur, ut haue etiam moram, quae hactenus facta est, tam grauiter sustineat, ut diutius tolerare sit impossibile, iis po­tissimum, quibus ad instantem banc vindemiam domum re­verti necesse esset. Huc accedit metus pestilentiae, quae in locis quibusclam, ab bac Ciuitate non longe distantibus ita inualuisse dicitur, ut verendum sit, ne bominibus illinc ultro citroque commeantibus, quod Deus auertat, banc quoque Ciui­tatem inuadat. His itaque et aliis certis de causis visum est ipsis, hu­mili et unanimi voto, ut ab ulterioribus modernorum articulo­í'um tractatibus supersedeant, eosque ad meliores commodita­tes differant; verum tamen in praesentiarum certum edatur scriptum, in quo memoria felicis buius coronationis, item dona­tiuum unius floreni, necnon celebrandorum iudiciorum termini suis módis inserantur. Appellationum autem reuisio, et suppli­cationes quoque Comitatuum, priuatorumque bominum,qui illos per Maiestatem Vestram Caesaream personaliter reuideri de­siderant, benigno cum responso expediantur. Praeterea, cum Vestra. Sacratissima Maiestas Caesarea in alias prouincias discessum paret, sicuti ex benigno seripto Maiestatis Vestrae Caesareae animaduertere licuit, secumque serenissimum Regem ipsorum et Dominum Dominum Rliudol­pbum una abducere velit: supplicant humiliter Status et Ordi­nes, dignetur Reuerendissimum Dominum Locumtenentem ea autoritate inter ipsos reliquere, ne regnicolae Maiestates suas in extera rágna, per maximos sumptus et viarum diserimina, sequi cogantur, in rebus praesertim quotidie occurrentibus, quae moram non patiuntur; sed ipse Dominus Locumtenens, instar suorum praedecessorum, tam in conferendis bonis, quam aliis rebus, iuxta veterem morém possit eos expedire. Sigillum quoque Maiestatis suae Caesareae duplex et autenticum quod semper a Dominis Archiepiscopis Strigoniensibus, uti summis cancellariis, seruari consueuit, eidem nunc quoque conseruan­dum reddere. De arce etiam Selin Domino Báthory benignum responsum dare. Magyar országgy. Emi. V.

Next

/
Oldalképek
Tartalom