Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.
1572. SZEPTEMBER OKTÓBER 1 3. 463 et auerti possint: Caesarea Regiaque Maiestas sua fideles Status et Ordines benigne clementerque hortatur et requirit, ut talem modum inire, remque eo dirigere velint, quo et dicti primi termini solutio diutius non prorogetur, et futuri tres teimini, suo quilibet tempore, sine aliquo defectu vei cunctatione integre praestentur. Quo in loco percommode etiam respondetur duobus illis articulis, qui Statuum scripto de conuumeratione Sclauoniae inserti sunt. Maiestas autem sua nibil magis cuperet, quam posse se boc in loco fidelibus suis Regnicolis parcere. Verum cum praesens rerum status atque necessitas aliud exigat, ac ipsimet non ignorent, huiusmodi exemptionesad pacatiora usque tempóra sublatus esse. Maiestas sua confidit, ipsis Statibus nequaquam graue fore, quod hac in parte seruetur aequalitas, ac in uniuersa Sclauonia, tam ultra Colapim, quam alias, connumeratio fiat. Sin vero Status omnino in ea sint sententia, ut id nequaquam fieri posse existiment, saltem hoc non erit praetermittendum, quod pertinentiae Arcium Ozal. Dobrowacz et Rybnyk, aliorumque bona, quae adhuc in loco pacatioré sita sunt, connumerentur atque dicentur. Quod vero ad sequentem articulum de connumeratione Sclauoniae attinet, Maiestas sua proxime praecedentis Dietae Decreto inhaeret. Idque non obstante quacunque veteri exemptione, ut quae una cum aliis eius generis exemptionibus ad pacatiora usque tempóra sublata est obseruandum statuit. Cumque tertiariorum, quartariorum, sextariorum ac inquilinorum, item carbonariorum et Walachorum; sie etiam electionis Dicatorum, et aliorum Dicationis appendicum, per Caesaream Regiamque Maiestatem in nouissimo Conuentu propositarum, et in aliud tempus reiectarum, nulla a Statibus fiat mentio, Maiestas sua etiamnum clementer ipsos hortatur, ut cum ea omnia haud dubie in ipsorum Regnicolarum ac totius prouinciae commodum redundatura sint, suae Maiestatis postulatis, de hisce articulis factis, ipsi etiam assentiant. Quod superest, Maiestas sua a fidelibus Statibus clementer postulat, atque requirit, ut non solum iis, quae a Maiestate sua responsa sunt, humiliter acquiescere, verum etiam de aliis, a Maiestate sua propositis, quamprimum deliberare, ac tale