Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.

1572. SZEPTEMBER OKTÓBER 1 3. 453 Articulum de iniqua Decimarum exactione, Maiestas sua, iuxta Statuum et Ordinum senteutia, non solum clemen-ter approbat; verum etiam ne deinceps in Maiestatis suae do­miniis et terris propriis buiusmodi iniquae exactiones íiant. antebac interdixit. De vectura vero Decimarum piacet Caesareae Regiae­que Maiestati Statuum Decretum; ea tamen ratione, quod poena perpetuae infidelitatis notae omittatur, et praecedentis proxime articuli poena contra eiusdem Decreti transgressores instituatur. De Nobilium domibus seu curiis nobilitaribus, de que terris ad easdem proprie et praecise pertinentibus, Maiestas sua id obseruandum statuit, quod in Conuentu anni 1 569. de­cretum est. Ubi in Articulo de puniendis furibus bomicidiis et aliis sceleratis statuitur, quod tales capti et more solito conuicti. per Comites ac Vice Comites vel dominos terrestres, quibus talis iurisdictio permissa est, puniri possent; et si domini ter­restres, vel Yice Comites ad capiendos aut puniendos huius­modi malefactores non sufficerent, ut requirant supremum Regni Capitaneum, qui eis praebeat auxilium; hunc articulum sua Maiestas eo interpretandum censet, quandoquidem nullus nunc sit supremus Regni Capitaneus, ut eius nomine partium Regni quarumcunque supremi Capitanei, intelligantur, qui ni­mirum per Comites, Yice Comites, vel dominos terrestres, etiam in sua quisque prouincia requisiti, ad comprehendenclos eiusmodi maleficos, auxiliatrices manus porrigant. Percommodum autem Caesarea Maiestas hic inseren­dum censet eum articulum, super quo bactenus, non exiguae difficultates sunt ortae, quod nimirum Regnicolae et Nobiles exili forte de causa, et propter priuatas controuersias moti, arma contra inuicem sumant, et collectis suorum copiis, ad aliquot centena liominum, alter alterum hostili more inuadant, confligant, et cum strage suorum subditorum et auxiliariorum crudeliter decertent. Quod quidem sub bis alias periculosis tem­poribus nullo modo admittendum videtur, cum sub tali copiarum collectione et inuasione inimica, tam propinquis undique veris hostibus Turcis , ad omnem occasionem nitentis (sic) non

Next

/
Oldalképek
Tartalom