Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.
454 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. parum fraudis et perieuli sit timendum, uequo constare possit, in quem fmem, tales apparatus militares et armaturae tiant. Ideoque sua Maiestas tales tumultus, ubicuuque iu Regno suo Hungáriáé oriantur, aut gliscere comperiantur, statim per ordinarios cuiusque loci Magistratus Hungaros, Comitem nirnirum vel Vice Comitem, inliiberi, restiugui, et plane sopiri, et quam quisque contra alterutrum habuerit causam, iure mediante, disceptare velit. Quod si tamen Comes aut Vice Comes eius non sint potentiae, ut id efficere queant, tum quoque supremos cuiusque prouinciae Capitaneos pro auxilio inuocent. Et si Comes vel Vice Comes ad permittendas istas contentiones sit negligentior, tum ipsemet supremus Capitaneus, praesertim si numerosior fiat armatorum collectio, gliscenti malo mature occurrat, et bomines eos turbulentos compescat. Ad tributarios colonos quod attinet, sua Maiestas equidem confidebat, fideles Status et Regnicolas hactenus non concessuros fuisse, ut aliqui post factum in Dieta anni sexagesimi noni decretum, sese Turcis submitterent. Itaque sua Maiestas benigne postulat, ut earum villarum nomina conscribantur, quae se ab eo tempore dediderunt, ubi etiam sitae sint, et quando se dediderunt; quo sua Maiestas superinde ulterius se resoluere queat. In posterum vero diligenter praeeaueatur, ne id amplius fiat; ubi quidem Caesarea Maiestas Statibus suis fidelibus considerandum proponit, quanta mala ex ista subditorum deditione et tributatione secuta sint, quod ubicunque hostis Qastellum aliquod exiguum arripere, vel de nouo extruere potuit, nullum Colonorum propinquiorum amplius ad obedientiam Caesareae Maiestati eiusue fidelibus praestandam, admisit; sicque statim colonos suos proprios habere, iisque ad nouum Castellum uti potuit, non secus, quam in media Turcia, pagum sibi coémisset. Quo factum est, ut paulatim, etiam tempore pacis, magna pars terrae suae Maiestati subtracta decesserit. Ideoque sua Maiestas multo melius esse ducit, ut eae villae, quae se Turcis de dere constituerunt, aut prae eorum vi permanere non possunt, plane excindantur, et coloni alio transferantur, quam ut tributatio hosti offerenda illis permittatur. Quare hic Articulus de non admittenda deditione subdi-