Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.

452 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. nisi per Hungaros administrare: Maiestas sua ea de re op­portuno tempore deliberabit, seque ita resolutura est, ut ipsis Statibus liac in parte, quoad uspiam commode fieri poterit, satisfactum esse queat. Attamen cum non ignorent Maiestati suae alia etiam Regna ac prouincias esse, in quibus idem Se­renissimus Rex successurus sit, ipsi facile aestimabunt, illo­rum quoque condignam rationem haben dam, nec fieri posse, ut vel Hungaris continue adsit, vel earum quoque Nationum hominibus in aula sua non utatur. Hungaricis tamen rebus, ut, Maestatis suae exemplo, Hungaros adhibeat, ac Ecclesias Dei, Praelatos, Barones, Nobiles, caeterosque Status et Ordi­nes Regni in omnibus ipsorum iuribus ac Libertatum praero­gatiuis firmiter tueatur et conseruet, eundem paterne monen­dum curabit, atque efficiet; non diffidens quin huiusmodi rao­nitis se obsequenter accommodaturus sit. Donatiuum unius íloreni pro singulis portis, iuxta de­creti nouissime subsidii dicationem connumerandis, per fide­les Regni Status et Ordines nouo ipsorum Regi oblatum, ac iis, qui eius praestationi constituti sunt, terminis exigendum, Serenitas eius beneuolo gratoque animo accipit; pro hac ipso­rum erga Serenitatem suam praeclarae voluntatis, deuotionis et fidei testiíicatione Regiae suae benignitatis studia illis cle­menter deferens. Ubi de arendatione Decimarum agitur, Caesarea Regia­que Maiestas hoc acldendum esse censet, quod Maiestas sua Decimas quoque Ciuitatibus Montanis propinquas, ut sunt Comitatus Zoliensis, et Thuroziensis, pro usu atque necessi­tate fodinarum ex quarum cultura bonum dependet publicum, ex quibus cultores earundein fodinarum aliis commoditatibus atque victualibus ob vicinum hostem destituti, nullo modo carere possunt, prae aliis priuatis, solita arenda conducere atque arendare possit; quodque liceat Nobilibus, a Turcis sedibus pulsis, et in confiniis habitantibus, Decimas bonorum suorum arendare; Decimis tamen illis, quibus locus ille finiti­mus nulla ratione carere posset, saluis permanentibus. Et quia publicum bonum priuato commodo semper anteponi de­bet, Maiestas sua eiusmodi etiam Decimas pro loci illius con­seruatione arendandi habeat prae aliis facultatem.

Next

/
Oldalképek
Tartalom