Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.
1572. SZEPTEMBER OKTÓBER 1 3. 451 finitimorum quod spectat, eae fere omnes ab Hungaris tenentur. Cumque Maiestas eius intelligat bisce Regnicolarum contra extraneos milites et Capitaneos querelis et postulatis insolentiam illám, iniurias ac violentias, quibus bactenus passim usi sunt, causam atque materiam praebuisse: Caesaear Regiaque Maiestas sua denuo clementer offert, sibi id curae fore, ut in posterum Capitanei illi et Officiales exteri. non secus ac ipsi Hungari, in officio contineantur, et in eos, qui damnum aliquod temere intulerint, dignis poenis animaduertatur. Subiungunt buic fideles Status et Ordines aliam querelam, quam et anno sexagesimo nono propositam fuisse Maiestas sua meminit; videlicet, quod cum tempore diuorum Hungáriáé Regum, Maiestatis suae praedecessorum literae omnes, quibuscunque de rebus ex Cancellaria Hungarica emanatae, suam babuerint űrmitatem, nunc in eum contemptum sint redactae, ut nullus illis per Praefectos et Capitaneos locus detur; sed Reguicolae modo ad literas Camerae Aulicae et Austriacae, modo ad Consilium Bellicum, modo ad diuersas alias expeditiones, grauibus ipsorum expensis, ac saepe sine ullo fructu reiici soleant etc. Quoniam vero per Maiestatem suam, in dicto Conuentu anni sexagesimi nőni, abunde responsum, ac illud ostensum fűit, negotia Hungarica, quae ad Maiestatem suam perferuntur, haud nouo, verum antiquo, ac eo plane more, quo Maiestatis suae genitoris colendissimi, diui quondam Imperatoris Ferdinandi etc., augustissimae raemoriae, tempore fieri consueuit, pro negotiorum qualitate in diuersis consiliis, nempe quae iustitiam, iura, libertatesque Regni concernunt, in Consilio Hungarico, quae cameralia sunt, in Camera aulica, bellica vero in Consilio Bellico tractari, inde ad Maiestatem suam cuncta referri, ac denique expediri solere, bocque modo Status et Ordines baud ullam ea de re conquerendi causam babeant: Maiestas sua clementer confidit, ipsos huic declarationi acquieturos. Ubi deinde fideles Status et Ordines humiliter postulant, Serenissimum Regem Rhudolphum continuam in Hungaria facere residentiam, et Aulicos Hungaros babere, consiliis Hungarorum uti, et quae ad res Huugaricas pertinebunt, non 29*