Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.
450 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. quas Maiestas eius et saepius antehac, et iu Replica sua, fidelibus Statibus et Ordinibus in nouissimo Conuentu exliibita, prolixe adduxit, satis constet, Maiestatem suam ad tam laté patentium Regni istius limitum necessariam tuitionem, caeterorum quoque Regnorum et prouinciarum suarum, ac ipsius etiam Sacri Imperii auxiliis atque subsidiis opus babere, iisque nulla ratione carere posse, atque insuper extraneos milites prorsus exautborari nec ipsi Status et Ordines expetendum censeant: Maiestas sua Caesarea Regiaque eosdem denuo clementer hortatur, ut recte perpensis iis, quae in dicta nouissimi Conuentus Replica ipsis fusius in mentem vocata sunt, nec id iniquum indignumue iudicent, ut buiusmocli exteris militibus earum nationum bomines, e quarum contributionibus stipendia accipiunt, prae sint atque imperent; ne illis Hungarorum Imperia subire coactis, ea, quae tali casu timenda fore Maiestas sua nouissime monuit, cum graui Regni buius periculo atque exitio sequantur incommoda. Considerent etiam quam diuersa sit ratio. Hungarorum, in exterorum illorum regionibus imperitare volentiiím, ab bis, qui non Hungaris, sed suarum nationum bomiuibus, ex earundem, non autem Hungaricis contributionibus sustentatis, praesunt. Ac proinde ipsi fideles Ordines et Status eo contenti sint, quod iis militibus, qui ex Regni buius subsidiis stipendia accipiunt, Hungari praeficiantur, extra militiam vero iidem soli ad quaecunque munia iudicia, magistratus aliaque officia admittantur, exteris, quoad illa, penitus exclusis. In quibus, tam militaribus, quam aliis praefecturis et officiis conferendis, Caesarea Regiaque Maiestas succrescentis indies praeclarae iuuentutis Hungaricae, cuius conspectus Maiestati eius sub bac Serenissimi Regis coronatione inprimis iucundus fűit, quauis occasione eam rationem babitura est, ut ad subministrandam iisdem exercendae adolescentiae suae commoclitatem, Maiestatem eius non minus promptam esse cognosci queat, quam fideles Status et Ordines illud expetunt. Non dubitat enim Maiestas sua, quin bi patriae omnium maximé utilem operám aliquando nauare possint et velint. Confidit etiam Caesarea Maiestas fideles Status et Ordines bis eo facilius acquieturos esse, cum ad Arces locorum