Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.

438 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. decimam extorqueatur; ideo statuunt regnicole contra buius­modi iniquos exactores, quod Capitaneus ipse qui Decimatores emittere sólet, aut officiales alii quicunque, si insolenter et contra publicas constitutiones in exactione deeime processe­rint, euocentur in presentiam Dominorum Judicum Ordina­rium, et causa ibidem extra omnem seriem, in primis octauis adiudicetur; et ipse Capitaneus, Camerarii, seu officiales alii quilibet, pro violentia in ducentis florenis, ac pro refusione damnorum in poena dupli conuincantur. Et executio contra eos fiat per testimonium Capituli, aut Conuentus, ac hominem regium, contradictione, inliibicione, et repulsione non obstante. Indebiti tamen accusatores in poena talionis condemnentur, et similis vicissim contra eos executio fiat. De vectura vero decimarum, regnicole adbuc statuunt, ut colonis qui decimas inuebunt, pro laboré decimus quisque manipulus frugum pendatur, iuxta decreta Wladislai Regis, et veterem consuetudinem. Sed quia Capitanei quidam, et potissimum Agriensis, et Camerarii Scepusienses eorumque decimatores miseram plebem; sexdecim aut viginti et amplius milliaribus ab ipsis distantem, contra aequitatem et antiquum morém, ad conuebendas decimas tam vini, quam frugum com­pellunt, ita ut incommodo miseris bominibus tempore, dum videlicet aut arandi, aut serendi tempus esset, cum iumentis suis, longinquam talem vecturam subire necesse sit; per Sta­tus et Ordines Regni conclusum est, ut si tales decimatores cum colonis de tali vectura concordare poterunt, bene; sin minus, non possint ad buiusmodi longinquam et intolerabilem vini et frumenti decimalis vecturam, absque mercede, inuiti compelli. Et qui contra boc Decretum facerent, extra seriem conuincantur in nota perpetue inficlelitatis, veluti publicarum constitutionum violatores. Ex agris tamen suis, coloni tenean­tur decimas in villám importáré et collocare, uti premissum est, et in Decreto "Wladislai Regis continetur. Trituratoribus etiam frugum et bladorum decimalium, ea merces a Decima­toribus reddatur, que passim ubique aliorum trituratoribus dari consueuit. Statuunt etiam, ut de Nobilium domibus seu Curiis Nobilitaribus, deque terris ad easdem proprie et precise perti-

Next

/
Oldalképek
Tartalom