Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.

1572. SZEPTEMBER OKTÓBER 1 3. 439 nentibus, etiamsí eas colonis suis colendas distribueriut, decime minimé exigantur. De puniendis furibus, homicidis, et aliis seleratis, regni­cole statuunt, quod tales capti et more solito conuicti per Comites, aut Vicecomites, vei Dominos terrestres, quibus talis iurisdictio permissa est, puniri possint; neque nouus mos introducatur, quo Nobilitatis iurisdictio ad Capitaneos deriue­tur; quum non tantum Vicecomes, sed quilibet etiam Nobilis, colonos suos, prout voluerit, iure, iustitiaque mediante, puni­endi potestatem babét. Capitanei tamen de militibus sibi subiectis, si quid mali facerent, suo modo poenam sumant. Quod si tamen Domini terrestres, aut Vicecomites ad capien­dos, aut puniendos huiusmodi malefactores non sufficerent> requirant supremum Regni Capitaneum, qui eis prebeat auxi­lium, iuxta publicas constitutiones, antea superinde Nouisolii editas. Tributarii coloni et Nobiles unius sessionis, qui videli­cet Turcis se subdiderunt, iuxta nouissime Diete anni 1569. con­stitutiones, assentiente Maiestate quoque sua Cesarea et Regia, in eodem statu permaneant; et etiam ii, qui in pre­sentem usque diem sese Turcis tributarios reddiderunt. Dein­eeps tamen Comites et Vicecomites diligenter precaueant, ne ville alique Turcis se subiieiant, et si que se subiicerent, in earum colonos grauiter animaduertant. Nobiles vero, qui ex suis bonis motu hostili aufugiunt, si in arces finitimas se ad habitandum contulerint, admittantur, et in lionore habeantur; atque si qui ex eis spontanea voluntate stipendium merere voluerint, libere admittantur. Quod spectat ad vinorum in Poloniam eductionem, sta­tutum est, ut quoniam Sacratissima quoque Cesarea Maiestas interdictum illud, quo talis eductio prohibebatur, iam anti­quandum oensuit, libera deineeps in Poloniam usque vinorum eductio et vendicio concedatur. Et quia de locis depositionum certe fuerunt controuer­sie, iuxta Maiestatis sue dementem voluntatem, regnicole con­stitutionibus nouissimi Conuentus adherent; ita tamen, ut ciues locorum illorum Maiestati sue Cesaree aut eius Camere

Next

/
Oldalképek
Tartalom