Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1566. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.
1566. L-'EBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN. 37 quod praeter scitum et consensum Maiestatis suae passim iu regno noua in dies telonia sicca erigantur, cum intolerando negociatorum grauamiue atque dispendio, qui inde causam arripiant aut prorsus omittendi et deserendi negociationem, aut alias vias et trausitus quaereudi, non absque insigni damno caesareae ac regiae Maiestatis suae, adeo ut multiplicatis circa Ziget teloniis negociatores boum armenta iam Albam Graecam versus agere dicantur. Cui incommodo omnino oportet publico etiam remedio obuiam iri, atque expresse decerni, ut eiusmodi sicca et iniusta telonia protinus, omni tergiuersatione remota, tollantur et aboleantur. Quod si qui sunt, qui ex speciali priuilegio praetendunt facultatem et potestatem talia telonia erigendi, eos sane par est priuilegia illa ad cameram Maiestatis suae Hungaricam inspicienda et recognoscenda exhibere. Quia vero multorum annorum experientia compertum est munitionem et fortificationem locorum finitimorum ad arcendum bostem et defensionem saltem ac conseruationem reliquiaí'um regni plurimum momenti adferre, neque vero Maiestas sua caesarea in tanta sumptuum multitudine solis suis et alioriim regnorum ac dominiorum suorum impensis ad tot munitiones, quae passim in regno sunt perficiendae vei de novo aedificandae, potest sufficere, ideoque summa necessitas exigit, quod Ordines ac Status regni bac quoque in parte sibimet et uxoribus ac liberis suis non desint, sed propriae suae saluti iugiter consulant; proinde caesarea sua Maiestas clementer petit, ut fideles Status et Ordines regni sui Hungáriáé rursus inter se conferant et tractent de munitione finitimorum locorum per gratuitas colonorum operas seu angariam instituenda et perficienda, ita ut quilibet comitatus colonos et operarios suos expediat ad illa loca ad quae constitutionibus decretis superiorum conuentuum destinati fuerunt, vei etiam ad alia, quae videbuntur Ordinibus ac Statibus regni magis necessaria. Verum non satis est ad sustinendos et reprimendos bostium conatus loca finitima bene habere munita, nisi ea sufficientibus quoque praesidiis ac instrumentis bellicis et aliis rebus necessariis sint instructa, sed quia nimis onerosum foret