Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1566. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.
38 A I'OZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS Maiestati suae quaeuis loca suis militibus stipendiariis suoque Bumptu firmare et tenere, summa sane neoessitas requirit, quod Ordines ac Status regni, pro sua et salute et incolumitate, in futurum etiam subsidiarias seu auxiliares suas copias, quae continua vocantur subsidia, in locis fmitimis, iuxta constitutiones superiorum conuentuum, interteneant, et expresse ac nominatim statuant, quibus in locis quisque comitatus, dominus, siue nobilis competentem sibi pro rata eiuscemodi subsidiariorum militum numerum tenere debeant, et per quem illi qui constitutioni isti parere neglexerint, puniendi sint. Ubi de comitatu quoque Posoniensi considerandum erit, utrum ex una duntaxat Danubii parte vei utrinque dispertite et ad quae potissimum loca labores suos praestare debeat. Sic quoque necessitas postulat, quod Ordines ac Status regni Hungáriáé communi consilio atque decreto constituant ordinem et modum aliquem, quo militibus Maiestatis suae limitaneis ex locis et villis vicinis pro competenti precio commeatus et victualia in copia conveliantur, ne illi necesse habeant passim euagari atque excurrere, ac eiusmodi uecessaria ex circumiacentibus villis ac locis rapere, unde non modo subditi magno afficiuntur danmo, sed milites quoque ab liostibus intercipiuntur, vulnerantur et trucidantur. Ad haec diligenter considerandum et deliberandum erit ab Ordinibus et Statibus regni Hungáriáé de certiore et expeditiore aliquo modo insurrectionis tarn generalis quam particularis, expeditionis tempore suscipiendae, praeterita namque aestate bac etiam in parte haud exiguae difficultates et iinpedimenta occurrerunt, quandoquidem nobiles quorundam comitatuum nec de personis suis, neque etiam de vigesima et quinta parte colonorum suorum eo quo tenebantur modo milites suos expediuerunt. Quae difficultates nisi explicentur vix fieri potent, quin inagnam aliquando pariant confusionem et regno periculum. Similiter regni necessitas summopere efflagitat, quod instituatur certus ac idoneus aliquis modus et ordo, qui convebendis ac deducendis hac illac bombardis, armis et quibuslibet instrumentis apparatibusque bellicis in expeditiouibus siue generalibus siue particularibus observetur, ita ut caesarea