Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.
S7Ö S7Ö A POZSOSTYI ORSZÁGGYŰLÉS sua Majestate postulati fuerunt, attamen et illos sua caesarea et regia Majestas clementer admittit. Similiter et hoc quoque Majestas sua ratum habet, quod de colonis Turcis subjectis media tantum pars dicae exigatur. Ubi etiam fideles regni status et ordines novam portarum connumerationem tam in Hungaria quam in Sclavonia instituendam admittunt, in eo quidem Majestati suae caesareae et regiae satisfaciunt. Quoniam vero ad reliquas istius articuli appendices, primo in propositione et postea in replica quoque declaratas, nihil decernunt, quin etiam de tertiariis, quartariis, sextariis, inquilinis, carbonariis, molitoribus, Euthenis et Walachis, denique etiam de electione dicatorum et reliquis dicationis formulis, pro voto non respondent, sed in bis rebus omnibus priores constitutiones anno sexagesimo nono aeditas nunc quoque imitandas esse censent: sua caesarea et regia Majestas, cum eo modo sibi de dica non parum decedere sentiat, assentiri non potest. Sed tamen ne status et ordines longius detineantur, nec ista nunc ulterius urget, sed ad futuram dietam clementer remittit. Quae item alia in liac diéta, vel per Majestatem suam proposita fuerunt, vel per fideles status et ordines regni producta sunt, utique Majestas sua isthic Yiennae ipsamet, vel in hoc generalis conventus loco, nomine suae Majestatis serenissimi principes, quoad ejus fieri potuisset, expedituri erant; sed cum status et ordines regni supplicent, ut Majestas sua singula haec in eodem statu in quo hucusque fuerunt relinquere et in illud laetum et exoptatum celebrandae coronationis tempus prorogare dignaretur, sacra sua caesarea et regia Majestas et huic quoque ipsorum petitioni benevolenter acquiescit, et ad illud tempus deinde illa omnia propenso studio tractaturam sese offert. Caeterum Majestas sua caesarea et regia jam antea injunxit fidelibus consiliariis Hungaris, ut primo quoque tempore nominarent personas idoneas et sufficientes judicibus ordinariis nuper defunctis subrogandas, et etiam supremis regni capitaneatibus praeficiendas ; ubi igitur opiniones ipsorum iutellexerit, faciet ne hoc quoque loco in ea quicquam desiderari possit.