Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

15 72. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIÜSBAN. 399 Super praelaturis vacantibus, status et ordines regui jani antea Majestatis suae caesareae aninium et voluntatem cognoverunt, de quibus quidem conferendis sua Majestas cum suis consiliariis Hungaris primo quoque tempore deliberabit. Sic etiam in iis, quae dominum cardiualem Delpbinum concernunt, Majestas sua caesarea ita se geret, ne praeter aequitatem aliquis aggravatum se esse conqueri possit. In negotio dominorum Stepbani Dobouis, Johannis Ba­lasa et Casparis Homonnay Majestas sua caesarea priori suo responso inberet, ex eo quidem norunt status et ordines regui quod Majestas sua quam primum, vei etiam ante hujus prae­sentis conventus exitum, sese resolvere, mentemque suam ita declarare velit, ut eam tum ipsorum statuum, tum maximé praedictorum filiorum suorum charissimorum intercessionis curam habuisse nemo non agnoscere queat. Hinc itaque Majestas sua caesarea et regia hac secunda ipsorum statuum intercessione non expectata, suis serenissi­mis filiis demandare dignata est, ut in eo ipso negotio de non­nullis eorum ordinum opiniones, quorum consilio Majestas sua superiori diéta hac in re usa est, exquirerent, et eas Majestati suae caesareae regiaeque refferrent, quod ubi factum fuerit, Majestas caesarea et regia suae illius benignae oblationis de­menter recordabitur. In appellationibus revidendis, variisque diversorum re­guicolarum supplicationibus expediendis, caesarea et regia Majestas mentem suam jam antea fidelibus suis consiliariis Ungaris explicavit, data eis potestate juxta eam procedendi, quatenus nihil habeant quod in contrarium proponant; quae vero supplicationes ad Majestatem suam allatae fuerunt, eas pro parte expeditas, ad serenissimos suos filios Majestas sua vei jam remisit, vei per hos dies remittendas curabit. Et haec erant quae caesarea et regia sua Majestas, ad saepedictorum íidelium suorum incliti regni istius Hungáriáé statuum et ordinum duplicam, benigne respondenda declaran­daque duxit, quibus et ipsos acquieturos esse clementer con­fidit, ut sic tandem huic generali ipsorum conventui finis imponatur; iisdem de caetero suam caesaream et regiam gra­tiam et benignitatem deferens.

Next

/
Oldalképek
Tartalom