Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

S7Ö S7Ö A POZSOSTYI ORSZÁGGYŰLÉS ut regnicolae ipsi gravibüs quotidie sumptibus erogatis, plane exbausti sint; si vero de singulis factae replicationis articulis, adhuc ita, uti res et ipsa necessitas postularet, loquendum, tractandum et concludendum foret, huic rei ad minus vix inte­grum mensem satis futurum videant; tempus insuper futurae coronationi satis breve sit futurum, in quo per longiores hic tractatus multum remorarentur, praesertim illi, quibus ad revertendum et redeundum longius superest iter; denique nolint, et summo conamine praecavere studeant ipsi Status et Ordines regni, ne suam Majestatem, necdum confirmata satis valetudine, intempestivis gravioribusque curis atque molestiis afticiant: ideo unanimiter, et summa cum humilitate suppli­cant Majestati suae Caesareae, dignetur ea, quae de rebus propositis jam antea in aliquot dietis sancita sunt, in eodem quo hactenus fuerunt, statu clementer relinquere, et tam ista, quam reliqua in illud laetum et exoptatum celebrandae coro­nationis tempus clementer prorogare. Interea tamen adhuc humiliter supplicant, dignetur cle­menter meminisse, tam liumillimae regnicolarum supplicatio­nis, quam etiam gratiosae oblationis suae, et in locum judicum ordinariorum nuper defunctorum, alios idoneos et sufficientes viros, durante ista diéta subrogare; providere etiam benigne de supremis capitaneis Hungaris constituendis, tam in supe­rioribus, quam ultradanubianis regni partibus, ut et judicia per judices celebrari, et eorum exequutiones, per supremos regni Capitaneos, juxta plurium dietarum articulos, rite et bono modo peragi queant. Praelaturas quoque, quae vacant, Majestas sua viris ecclesiasticis Hungaris clementer conferre, neque hoc diutius diferre dignetur, potissimum vero episcopatus Agriensem et Jauriensem ac praeposituras Turociensem et Agriensem. Hoc autem loco Majestati suae Caesareae Status et Ordines regni humiliter significant, se ex certis rumoribus intellexisse, domi­num Cardinalem Delphinum apud Majestatem suam Caesa­ream nunc omnibus módis laborare, ut etiamsi episcopatus ille Jauriensis per Majestatem suam Caesaream cuipiam confera­tur, major tamen et potior proventuum pars, sub quibusdam praetextibus, ipsi domino Cardinali reservetur. At Majestatem

Next

/
Oldalképek
Tartalom