Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

1572. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN. 395 suam Caesaream omnes unanimi consensu orant et precantur, ne illius voto et practicis velit assentiri; alioquin enim prae­termittere non possunt, quin suam Majestatem humiliter praemoneant, quod sicuti in novissimo conventu, ita nunc quoque protestantur, se ad dandas domino Cardinali decimas nullo modo velle esse astrictos, si vel minimum ex episcopatus proventibus, sub quocunque colore,in usum ipsius domini Car­dinali s redundare cognoverint; id enim fieret contra antiquas leges, atque etiam libertatem regni. Praeterea Status et Ordines regni Hungáriáé necdum possunt omittere, quin pro liberatione fratrum suorum, Ste­phani Dobo, Joannis Balassa et Gasparis Homonnay, ac gra­tia Majestatis suae Caesareae illis impertienda, humiliter supplicent; petentes humiliter, dignetur Majestas sua Caesa­rea, pro sua solita et innata mansuetudine, illis gratiam et pristinam clementiam suam benigne redintegrare, ut illi in gratiam recepti, cum ad quaevis alia fidelitatis obsequia, tum ad instantem novi regis coronationem, debito modo sese instru­ere, et inter caeteros regnicolas, fratres suos, laeti et alacres comparare queant. Appellationes quoque, quae ex proxime praeteritis judi­ciis, cum summo multorum detrimento, manserunt irrevisae, dignetur Majestas sua Caesarea, adhibito idoneo aliquo modo, sub hac adhuc diéta clementer vel ipsa revidere, vel per suum Locumtenentem revideri facere. Postremo, quum supersint variae diversarum privatarum personarum supplicationes, nondum per Majestatem suam Caesaream revisae, dignetur Majestas sua Caesarea de illis quoque quamprimum tractare et deliberare, atque regnicolis clementissimum dare responsum, ut laetiores domum reverti, et promptioribus brevi tempore animis ad solennia coronatio­nis regredi possint. (Egykorú irat a magyar országos levéltárban.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom