Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

157 2. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAíí. 393 De subsidio quod Majestas sua Caesarea in duos annos, praesentem videlicet et futurum annum postulat: Status et Ordines regni non ignorant omnes rationes per Majestatem suam Caesaream adductas, maximé validas et necessarias esse; ob extremam tamen miserae plebis inopiam, quam Majestas sua Caesarea ex ipsorum priori responso abunde perpendere potuit, non possunt Majestati suae Caesareae tantum subsidii. quantum urgentissimae necessitates exigunt, oíferre. Nihilo­minus vei in bac afílictissima rerum conditione, pollicentur Majestati suae Caesareae, in lios duos annos, quatuor florenos, inclusive cum lucro camerae; ita nimirum, quod boc praesenti anno a singulis portis solvantur singuli floreni duo, quorum alter prima die futuri mensis Augusti, alter vero ad festum beati Nicolai Episcopi, proxime venturum exigatur. Ad sequen­tem vero annum M.D.LXXIII. similiter offerunt duos flore­nos, incluso lucro Camerae, in duobus similiter terminis exi­gendos, quorum alter erit festum sancti Georgii, alter vero festum sancti Michaelis, tunc proxime venturum. Illud decla­rantes, quod juxta priores constitutiones, de colonis Turcis subjectis, media tantum dicae pars exigatur. Supplicant autem, dignetur Majestas sua Caesarea, causas ob declaratas, hoc calamitoso miserae plebis statu, hisce quatuor florenis benigne esse contenta. Novam etiam portarum connumerationem, tam in Hun­garia, quam Sclavonia, Status et Ordines regni admittendam, unanimiter censent, juxta priores articulos, et ipsorum respon­sum, hisce diebus factum. Verum quod ad tertiarios, quartarios, sextarios, ac inqui­linos, carbonarios, molitores, Ruthenos et Valachos, item electionem dicatorum, et alias dicationis appendices attinet; supplicant Majestati suae Caesareae bumillime Status et Ordines regni, dignetur benigne in illis omnibus, priores con­stitutiones regni, anno M.D.LXIX. aeditas, nunc quoque ratas habere. Quae vero alia in hac diéta, vei per Majestatem suam Caesaream proposita, vei per Status et Ordines regni noviter producta fuerunt: postquam praesens Conventus, praeter opi­nionem, in tam longum diuturnumque tempus extractus fűit,

Next

/
Oldalképek
Tartalom