Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

157 2. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAíí. 387 cuius quandoque ante omnia ratio habenda est, illud tulerit. Telonia sicca per totum regnum, et tam in Maiestatis suae, quam aliorum bonis, iuxta priores publicas constitutiones, aboleri Maiestas sua dignum censet, ac expresse iubet. Emericum Hassagy, et nobiles familiae Chany, eosque omnes, qui pro illis fideiusserunt, ad Maiestatis suae filiorum cbarissimorum Serenissimorum Arcbiducum Rudolpbi et Er­nesti, ac ipsorum quoque Statuum intercessionem, Maiestas eius a íideiussione illa clementer liberat et absoluit. De abbatiis Zalawar et Kapornak, ab Episcopo Quinque­ecclesiensi Valentino Banffy in arendam locatis, Caesarea Regiaque Maiestas fidelium Statuum petitionis benigne me­mor erit. Sic etiam de conferenda ecclesiae Beatae Mariae Virgi­nis de Twrocz Praepositura, se primo quoque tempore clemen­ter resolutura est. Quod mutuum illud, per nonnullos, comitatus, Nobiles, et Magnates, ad necessitates militum et confiniorum Maiestatis suae Capitaneis praestitum, ex praesenti dica persoluatur, Cae­sarea Regiaque Maiestas benigne assentit, ita tamen, ut id ex scitu Camerae fiat, ac solutio ea a perceptore eiusdem pro­uentuum, redditis primo Capitaneorum litteris obligatoriis accipiatur. Ubi vero fideles Regnicolae conqueruntur de extraordi­naria exactione tricesimae, de salibus ex Maramaros inductis, Maiestas sua, quod ad sal Maramarosiense attinet, querelam banc sine causa legitima proponi censet, cum eae res, quae ex Transsyluania et illis partibus adferuntur, pro inductis habe­antur. De rebus autem minutioribus et animalibus, quae intra regnum emuntur, et rursus intra regni fines diuiduntur, cum nulla de eiusmodi rebus tricesima exigi debeat, ac quae sic fiunt Maiestatis suae voluntati directe contraria sint, Maiestas eius ea de inquiri curabit, ac postmodum ita prouidebit, ut nulla conquerendi insta causa fidelibus Regnicolis futura sit reliqua. De arce Selyn domino Nicolao Báthory restituenda, Maiestas sua ipsi domino Báthory benignam suam mentem 25*

Next

/
Oldalképek
Tartalom