Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

388 A POZSONYI ORRZÁGGYth/KS declaratura, ac ipsorum Statuum intercessionis clementer ratio­nem habitura est. De negotio castri Zomzedwara, et castelli Stwbicza Maiestas sua id statuet, quod aequitas requirere videbitur. Quod ad Serenissimorum Arcbiducum Rudolphi et Er­nesti, Maiestatis suae filiorum cliarissimorum ac fidelium regni Statuum intercessionem, pro Stepbano Dobo, Joanne Balassa, et Gaspare Homonay factam attinet, ipsi Status, ii praecipue, quorum consilio Maiestas eius superiori diéta hac in re usa est, non ignorant, quid ad Maiestatem suam de iisdem Dobo, Balassa, et Homonnay perlatum fuerit. Etsi vero Maiestas eius se iam nunc, certas ob causas, resoluere nequit, praesertim cum unus eorum necdum in bunc usque diem comparauerit : nihilominus tamen Maiestas sua paterne clementerque offert, se illud primo quoque tempore, ac ante buius praesentis con­uentus exitum, facturam, mentemque suam ita declaraturam. ut eam tum ipsorum Statuum. tum maximé praefatorum filio­rum suorum cliarissimorum intercessionis, pro solita sua man­suetudine, benignam curam habuisse cognosci queat. Ut actiones, quas vel Ladislai Rady vidua contra Joan­nom Krusith, vel is contra eandem viduam babere praeteudit, in iudicio ordinario discutiantur, aequum est. De templo villae Battyan, per Antbonium Zekel fortifi­cato, Caesarea Regiaque Maiestas in diéta nouissima, quo tem­pore idem, quod nunc petebatur, habita ea de re informatione comp érit, in ea fortificatione parum vel nihil situm esse, bac­que de causa illám relinquendam duxit; quia vero Status et Ordines rem denuo urgent, Maiestas sua nouam inquisitionem instituet, atque eo casu, quo alicui detrimento esse comperta fuerit, de opportuno remedio prouidebit. Apellationum autem contra eundem Zekel factarum causas quod attinet, Maiestas eius consiliariorum suorum Hungaricorum votum superinde requiret, ac postmodum id gtatuet, quod aequum commodumque videbitur. In causa Leonhardi Bayony viduae, quae se per Michae­lem Deregney bonis suis spoliatam conquesta est, Maiestas sua, audita altera quoque parte, id quod iustum erit, statuet.

Next

/
Oldalképek
Tartalom