Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

S7Ö S7Ö A POZSOSTYI ORSZÁGGYŰLÉS sua non omittet, quin eas ineat rationes, quibus, si uspiatd possibile, buic etiam difficultati commode mederi queat. Quod ad decimas ex pertinentiis castri Balogli proue­nientes attinet, Maiestas sua fidelium Regnicolarum interces­sioni eatenus annuit, quatenus arx Zenderew, ad quam bas decimas arendari solitas esse Maiestas sua edocta est, illis carere poterit. De permittcndo Capitularibus Agriensibus liberó in templum, quod in arce est, ingressu, ac concedenda iisdem capitularibus libera potestate, iuxta publica decreta, elocanda­rum vel in specie colligendarum decimarum et quartarum suarum: Maiestas sua, capta super bisce postulatis necessaria iuformatione, se postmodum, prout maximé opportunum secu­rumque esse videbitur, resolutura est. De scquenti autem articulo, qui de extraneis personis in Capitulo illó Agriensi existentibus, loquetur Maiestas eius cum consiliariis suis Hungaricis deliberabit, ac quod aequitati consentaneum duxerit statuet. Quod ad mercatores et artifices peregrinos in Ciuitate Jauriensi domos liabentes attinet, Maiestas eius iam pridem se resoluit, cui equidem resolutioni suae etiamnum inbaeret. De bonis ad arces Maiestatis suae occupatis Caesarea Regiaque Maiestas existimauit bona eiusmodi, iuxta decretum anni M.D.LXIX. bis, qui coram Maiestatis suae ad id depu­tatis commissariis, ins suum sufficienter comprobarunt, iam pridem restituta esse. Quod si vero aliqui etiamnum sint, qui bona eiusmodi iure dominii ad ipsos spectare, secundum me­moratae nouissimae dietae decretum, sufficienter comprobare queant, iis Maiestas sua bona illa eodem modo restitui cura­tura est. Uli vero, qui praetensiones suas sufficienter probare nequeunt, ut ius suum coram iudicio ordinario deducant, uti­que nemo iniquum censebit. Similiter Maiestas sua eorum bonorum restitutioni, quae per Transsyluanos ante bac occupata fuerunt, et nunc in manibus Maiestatis suae Capitaneorum aut camerariorum existunt, benigne annuit. Quod vero ad alia nonnulla bona per Transsyluanos non

Next

/
Oldalképek
Tartalom