Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

1572. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN. 383 ita dudum. vigore transactionis cum serenissimi quondam regis Joannis filio, defuncto Transsyluaniae principe, initae, in Comitatibus Zabolch, Bihoriensi, Maramarosiensi, Crazna, Zolnok mediocri, et aliis occupata, attinet. Maiestati suae curae erit, ut primo quoque tempore talem modum inueniat, quo fideles regnicolae contenti esse possint. Porro ubi fideles inclyti regni Hungáriáé Status et Ordi­nes denuo supplicant exterorum officialium et Capitaneorum iugum ab ipsis amoueri, Caesarea Regiaque Maiestas facere nequit, quin iisdem breuiter in mentem vocet, quae bic loci consideranda occurrunt. Equidem Maiestas sua iis militibus, qui ex ipsorum Íidelium Hungáriáé Regnicolarum subsidiis et contributionibus stipendia accipiuut, haud alios Capitaneos quam Hungaros praeficit, ac id quidem ex eo quoque apparet, quod uterque supremus regni Capitaueus Hu ugari esse, (sic) ac in eorum militumque suorum stipendia non solum, quae ab ipsis regnicolis conferuntur subsidia, impendi solent, sed cum ea illorum sustentationi nequaquam sufficiant, ex aliorum etiam regnorum et prouinciarum contributionibus baud parum superaddi necesse est, ac eo quidem ipso fideles Regnicolae, Maiestatis suae iudicio, merito contenti esse, atque istud per­pendere debent. Quod cum ad tam lato patentium inclyti istius regni limitum necessariam tuitionem Maiestas sua cae­terorum quoque regnorum et prouinciarum suarum subsidiis opus babeat, iisdemque bactenus non incommode usa sit, ac tantum quidem effecerit, quod eae, quae supersunt regni reli­quiae, quae forsan sine illorum auxiliis atque praesidiis iam pridem quoque amissa forent, bucusque conseruata sint: sane baud iniquum iudicari debet, vei etiam ullo pacto praetermitti potest, quin si modo in futurum eadem ab exteris illis regnis et prouintiis expectari velint auxilia, sicuti certe illa adeo necessaria sunt, ut Maiestas sua iis nulla ratione carere queat, Maiestas sua earum nationum bominibus utatur. Quis enim dubitet illos, ubi contributiones quidem suas accipi, in reliquis vero ipsos excludi conspexerint, arrepta inde ansa in futurum nec auxilia sua liuc collaturos esse ? Quis denique non intelli­git, id si fiat, haud aliud, quam ultimum regni istius, iam nunc misere dilacerati, exitium inde secuturum esse ? cum certo cer-

Next

/
Oldalképek
Tartalom