Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

15 72. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIÜSBAN. 381 Statuum priuilegia conseruarentur, ita dignum iustiimque cen­set, ut liberae et montanae Ciuitates antiquis suis priuilegiis, per diuos Hungáriáé Reges ipsis concessis. in posterum etiam fruantur, nec ad soluenda telonia cogantur, et quantum fieri potest, ad ea tantum onera compellantur, quae vires ipsorum non excedunt. De profugis nobilibus, qui per Turcas suis bonis auiti­cis sunt priuati, non autem iis, qui nouiter nobilitatem sunt adepti, aut terras aut vineas in alio territorio emptas babent, Maiestas sua benigne assentit, ut. iuxta MDXLYIT. et MDLXIX. anni constitutiones, ad solutionem decimarum com­pellantur. De non exportatione auri et argenti Caesarea Regiaque Maiestas Regum Sigismundi, Yladislai et Ferdinandi, ac suae quoque Caesareae Regiaeque Maiestatis decreta simulcum ipsis regni statibus clementer confirmat; aeditura etiam bac de re mandata generalia, ac eadem inuiolabiliter obseruari serio curatura. Ubi fideles Status et Ordines postulant, permutationem aureorum pro moneta siue grossis Polonicis non concedi, ac insuper usum monetae Polonicae sub poena in prioribus con­stitutionibus expressa probiberi, Caesarea Regiaque Maiestas benigne offert, se buic quoque rei, vel ea, quae a regnicolis postulatur, probibitione, vel monetae illius Polonicae ad iustum suum valorem reductione, prouisuram esse. Quod vero ad talleros attinet, Maiestas sua fideles regni ordines celare nequit, constitutum esse inter Maiestatem suam et sacrii Imperii electores, aliosque principes et status certam de moneta ordinationem, quam Maiestati suae transgredi minimé liceat. Praeterea Maiestas sua intelligit non obstante ea, quae nunc est inter regnum istud et Maiestatis suae ditio­nes Austriacas, quoad tallerorum valorem discrepantia, inter utriusque nationis negotiatores in suis commertiis satis bene conuenire; ideoque eosdem fideles suos Regnicolas clementer hortatur, ut boc quicquid est discriminis ad opportuniora usque tempóra patienter ferant, praesertim cum Maiestas sua iam nunc etiam clementer indulgeat, ut tallerus pro septua­ginta cruciferis in Austria recipiatur. Interim vero Maiestas

Next

/
Oldalképek
Tartalom