Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

S7Ö S7Ö A POZSOSTYI ORSZÁGGYŰLÉS equitatus intertentionem adprime necessariani esse. Eo enim sublato, equestris militiae exercitium plane cessaturum, ac denique illud etiam secuturum esset, quod cum loca finitima non usque adeo validis praesidiis munita sint, periculum illud, quod alioqui ab boste in dies fere imminet, magis etiam augea­tur. Ad baec ipsi Status non ignorant, quam laté buius regni limites pateant, ac quam difficuiter Maiestas sua, coniunctis etiam cunctorum suorum regnorum auxiliis, necessariae illo­rum prouisioni satisfacere queat. Quod si igitur boc rerum statu hi qui periculo proximi sunt, bocce continui equitatus subsidium bactenus ab ipsis praestari solitum, nunc demum subterí'ugere conentur, facile utique aestimari potest, quid cae­terorum regnorum et prouinciarum status inde suspicaturi essent. Et baue quidem, ac alias nonnullas ob causas Maiestas sua buic fidelium Statuum petitioni locum dare nequit. Quin potius eosdem clementer bortatur, ut non solum continuum istud absque ulla difficultate praestent, verum etiam rationem aliquam ac modum ineant, quibus defectui illi et confusioni, quae bactenus multifariam interuenit, cum, uti antea dictum, vel nulli, vel minus apti ad militiam missi, quidam etiam illico reuocati, vel in propriis arcibus et domibus, postbabita com­munis patriae defensione, retenti fuerint, opportune prouideri queat. In quo quidem ipsos Status et Ordines tanto minus diffi­cultatis facturos esse, Maiestas sua benigne confidit, quod re bene perpensa ex ipsorum aere nibil praestatur. Ad subditos vero quod attinet, secundum eam, quae bactenus facta fuit, con­numerationem, vix centeni subditi unum equitem intertenere solent. Hortatur quoque Maiestas sua fideles Ordines et Status, ut in boc praesenti conuentu deliberent, quo pacto res eo redigi queat, ut iusta in praestando eiusmodi continuo seruetur aequa­litas, ita ut et bene instructi milites, ac is quem quisque debu­erit, numerus mittatur, perque annum integrum in eo loco, ad quem destinati fuerint, permaneant; constituta etiam certa in eos,qui vel negligentes vel inobedientes se praebuerint, poena. Et quia bactenus compertum est, nonnullos Yicecomites in officio suo minus diligentes extitisse, consultandum quoque censet Maie­ßtas sua, cuinam conbtituae poenae executio demandanda sit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom