Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.
1572. FEBBUÍ.11- ÉS MÁRCZIUSBAN. 379 De quinti cuiusque coloni leuatioue, et cum dominorum, tum nobilium, tam generali quam speciali expcditione et insurrectione, Caesarea Regiaque Maiestas bis, quae in propositione sua contiuentur, clementer inbaeret, sicque superiorum conuentuum constitutiones superinde factas per omnia obseruandas censet. Articulum de modo et ordine militiae instituendo, Maiestas sua, ob adductas per Ordines et Status rationes, dement er concedit. Sic nec eum, qui de tricesimi et decimi coloni expcditione propositus fűit, ulterius urget, sed fidelium regnicolarum bumillimam oblationem, qua se tempore necessitatis non tricesimum colonum expedituros, sed viritim omnes simul cum colonis, pro salute patriae insurrecturos esse offerunt, benigno gratoque animo suscipit. De bombardarum, commeatuum, rerumque bellicarum vectura, iuxta Maiestatis suae propositionem et fidelium Ordinum responsum, ea obseruabuntur, quae nouissimae dietae et aliarum constitutionum decretis ea de re sancita sunt. De publicis iudiciis celebrandis, Caesarea Regiaque Maiestas fidelium Regnicolarum dcliberationi atque sententiae benigne astipulatur; nec praetermissura est, quin de instauranda Maiestatis suae sede iudiciaria, ac sufficiendis in iudicium et assessorum demortuorum locum aliis idoneis, cum consiliariis sui Hungaris, primo quoque tempore deliberet, postmodum iisdem, una cum protbonotariis et aliis iudicibus ordinariis iubeat, ut, termino constituto, ad loca iudiciis celebrandis designata, se conferant; ac denique earum appellationum, quae in praesentiam solius Maiestatis suae deductae suut, quanto citius fieri poterit, reuidendi curam suscipiat. Decretum Regnicolarum de Arrianis et Trinitariis Maiestas sua clementer approbat. Attamen eidem Sacramentarios quoque ea ratione includi debere censet, ut sub nomine sacramentariorum illi minimé compraebendantur, qui communione sub utraque specie, iuxta ritum sacrosanctae Ecclesiae, utuntur. Et baec quidem sunt, quae Caesarea Regiaque Maiestas ad dominorum Praelatorum, Baronum et Nobilium, ac cacterq-