Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.
157 2. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAíí. 375 illud ex speciali Maiestatis suae mandato profectum, ac eam quidem ob causam factum fűit, ut de quantitate vini, quod in partibus illis superesset, certi aliquid sciri posset, cum ea tum temporis appareret rerurn facies, ut baud omnia plane secura esse viderentur; Maiestati autem suae ob oculos versaretur prioris anni exemplum, quo ob quatuor mille vasa vini divendita auectaque magna in ea prouincia secuta fűit penuria. Verum ut ut baec sint, Maiestas Caesarea Regiaque ad bumilem fidelium Ordinum et Statuum supplicationem ita prouidebit, ut interdicto illo iam nunc sublato, in futurum libera vini venditio sit; ita tamen, ut vina illa non in Poloniam usque, sed ad loca tantum depositionis vebantur; atque insuper Maiestatis suae arbitrio reiinquatur, ingruente forte belli alicuius periculo, talem ordinem instituere, ne per nimiam libertatem prouinciae illa prorsus exbausta, in eum euentum vinum deficiat. Et quia de locis depositionum bactenus res non extra controuersiam fűit, Maiestas sua de bis illud obseruandum esse clementer statuit, quod nouissimo Posoniensi conuentu de buiusmodi depositionum locis sancitum fűit. Ita tamen, quod Piuitates illae priuilegia sua suae Maiestati exbibeant, quo visis iisdem debito modo manuteneri queant. Articulum de fodinis minerariis Caesarea Regiaque Maiestas boc quidem tempore ulterius non urget, ita tamen, ut urburae saltem Maiestatis suae fisco persoluantur. Uli vero, qui ab earum solutione exempti esse volunt, buiusmodi priuilegia suae Maiestati proferant, sicque exemptionem allegatam modo debito probent. De bonis per defectum scminis ad fiscum regium deuolutis, et in futurum deuoluendis, cum fideles Status et Ordines circa bunc articulum ad regni constitutiones se referant, Caesarea Regiaque Maiestas ipsorum declarationi benigne acquiescit. Quantum ad labores colonorum, pro munitione locorum finitimorum praestandos, attinet Caesarea Regiaque Maiestas plane confidcbat fideles regni Ordines et Status, perpensa rei necessitate, in Maiestatis suae propositione fusius deducta, decretis in nouissimo conuentu duodecim dierum operis sex dierum labores eo pacto, quo a Maiestate sua postulatum fűit,