Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

S7Ö S7Ö A POZSOSTYI ORSZÁGGYŰLÉS haud difficulter superaddituros, praesertim cum in eo et de publica totius prouinciae et priuata cuiusque regnicolae salute et permansione agatur. Verum quia, bis posthabitis, se ad con­stitutiones anni M.D.LXIX. accommodant, Maiestas sua buic quoque oblationi benigne acquiescit; ita tamen, ut laborum huiusmodi ad lóca necessaria distributio Maiestati suae libera relinquatur. Eo namque modo, qui a Statibus proponitur arx Agriensis magna laborum parte destitueretur, labores vero illi oppido Agriensi accederent, cum tamen longe satius ma­gisque necessarium videatur arcis istius munitiones absolui, quam in muniendo oppido multum temporis insumere, sicque nec hanc, neque illám munitionem perficere. Nec ignorat Maiestas eius hactenus nonnullis in locis caepta opera immu­tata, a quibusdam etiam plane destitutum esse, Maiestati autem suae, ut huic rei opportune prouideatur, ac fortificatio­nes illae bono ordine perficiantur, curae erit. Subiungunt fide­les Status circa articulum, qui de restantiis laborum proposi­tus fűit, colonos quosdam operas quidem suas, attamen non ad eum, quo destinatae erant locum, praestitisse, sed ad pri­uata capitaneorum aedificia. Quo in loco Caesarea Regiaque Maiestas haud dignum existimat, quod ab bis, qui operas suas eo pacto praestiterunt, illae denuo exigantur. Atqui Capitaneis serio interdicendum censet, ne posthac labores eiusmodi in proprios usus ullo pacto conuertere ausint. Si qui vero labores suos recte praestiterint, nullás tamen schedas expeditorias acceperint, quod eo casu iudices talium possessionum et locorum coram Vicecomite Comitatus defectum eiusmodi Jurámento complere debeant; istud Maiestas sua nequaquam consultum fore arbitratur; quin imo cum in locis eiusmodi aedificiorum non desint personae ad id deputatae, ut omnia clenotent, atque conscribant, statuendum censet, ut ii coloni, qui nullám schedam expeditoriam habuerint, labores illos denuo praestare teneantur. Vice versa Maiestas sua ita prouisura est, ut consummatis huiusmodi laboribus eius rei testimoniales vei expeditorias schedas absque ulla solutione accipiant. Ubi vero fideles Regnicolae existimant colonos ad prae­standos labores a Vicecomitibus Comitatuum leuari, atque mitti

Next

/
Oldalképek
Tartalom