Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.
358 A POZSONYI OltSZÁGÖYULÉS tiue utendam concessissent, nunc vero ipse Nicolaus Zelemery eam e manibus suis, ad frequentes ipsorum liaeredum requisitiones reddere noluisset, diuersa subterfugia et praetextus obiiciendo: dignetur Maiestas sua illám possessionem e manibus dicti Nicolai Zelemery excipiendam mandare, praefatumque Andreám Pernezy et liaeredes dicti Wolfgangi Pernezy, in adipiscendo dominio illius, per omnia remedia clementer adiuuare. Bona quoque Georgii olim Bochkay, quae Franciscus Kalnassy, et alii contra illám contradictionem, quae per filios ipsius quondam Georgii Bochkay tempore statutionis esse dicitur facta, occupauerunt, Maiestas sua reddi iubeat, quum filius non portét iniquitatem patris. Praeterea supplicant Regnicolae Maiestati suae Caesareae penes Sigismundum et Gasparum, filios Stepbani Janoky, quos Joannes Baxay iure uxorio, in eorum bonis baereditariis violenter turbare dicitur, qui cum babeant in iisdem bonis potissima iura, et euidentes literas, quibus bona ea foemineum ius non concernere comprobatur, Maiestas sua Caesarea dignetur ea ipsis per Vice Comites illos, ubi bona adiacent, remitti facere. Sequuntur Articuli controuersi. Postremo, restant adbuc tres Articuli controversi, quos Nobilitas in bac Diéta proposuit, et super quibus decretum fieri postulauit; quibus cum domini Praelati et Barones consentire nollent, imo potius contradicerent, et reclamarent, propter eas causa s, quas si opus visum fuerit, Maiestati suae Caesareae semper declarare poterunt, Nobiles nec non Domini eosdem articulos ad arbitrium et clemens iuditium Maiestatis suae Caesareae humiliter reiecerunt. Primus articulus est, quod domini Nobiles publicas constitutiones annorum MDLXIII et MDLXIX censent corrigendas, et iuxta continentias antiquorum Decretorum, et longaeuum usum, sic statuendum, quod nemo Dominorum aut Nobilium, de vineis suis, in quorumcunque Dominorum aut Nobilium territoriis aut promonthoriis sitis, decimam soluere teneatur. Rationem istam adferunt domini Nobiles, quod