Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.
157 2. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAÍÍ. 359 primum omnium. decimas totius Regni penes Regnicolas fuisse, postea vero ad Regum manus venisse certum est, et a Regibus Ecclesiis donatas. Et cum nulla memoria comprebendatur, Nobiles ad solutionem decimarum astrictos fuisse, neque ex solutione iuris montani, quam tamen iustam esse censent, eosdem Nobiles ad solutionem decimae trabere debere. Habetur etiam in decreto Alberti Regis anni MCCCCXXXIX articulo XXIX expressus et clarus locus, quod Nobiles ad decimas soluendas non teneantur. Praeterea, cum ab aliis quibuslibet solutionibus et teloniis Nobiles semper fuerint exempti, et insuper priscis temporibus iidem Reges libertatem Nobilibus contulerint, qui decimas ad Ecclesias transtulerunt, ideo iure sequitur, quod si ab aliis solutionibus exempti sunt, etiam ad decimas compelli non debeaut. Ultra liaec Nobiles praediales Ecclesiarum, ab antiquo nuuquam decimas soluunt, qui veris Nobilibus sunt inferiores, ut habetur in Decreto Wladislai Regis anni MD., Articulo XXYIIII. Ergo multo magis nobiles Regni ad decimas dandas (non) tenentur. Secundus Articulus est de capitali sententia, de qua etiam in nouissima Diéta Maiestati suae Caesareae mentionem fecerunt, sed quoniam domini Praelati et Barones cum Regnicolis, eo quoque tempore concordare non poterant, iamque fere ad finem Dietae caeptus erat tractatus, Maiestas sua Caesarea ad futuram Dietam reiecerat. Est autem negotium tale, quod in causa violentae occupationis bonorum, domini Nobiles volunt eundem modum in Comitatibus seruari, qui superioribus annis publice fűit decretus. Restitutio vero bonorum adiudicatorum in Comitatu fiat, contradictione, inhibitione et repulsione non obstante. Hoc addito, quod saltem vigore eorundem testimoniorum et adiudicatoriarum exinde in Comitatu emanatarum, capitalis sententia, in tabula Regia, contra tales occupatores pronunciari possit; facta tamen superinde more solito, post factam bonorum ipsorum restitutionem, in Curiam Regiam legitima citatione, seruatisque de iure seruandis, in Curia Regni extra omnem seriem causarum, causae occupationis bonorum debet iudicari in omnibus terminis. Tales autem occupationes intelligantur de bonis post cladem tantum Mohachiensem occupatis et in futurum occupandis.