Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

157 2. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAÍÍ. 351 et ablata statim restituenda, captiuosque dimittendos commit-tat, Quod autem fideles Maiestatis suae Status et Ordines Regni humiliter petunt extraneos officiales et Capitaueos e medio ipsorum aufferi; Maiestas sua Caesarea hanc ipsorum humilem et magna expressam necessitate postulationem ita intellegere dignetur, quod ipsi non cupiunt quidem milites et Capitaneos extraneos penitus et uniuersum tollendos, quum inter illos etiam plurimi viri probi et militares reperiantur, sed ea tantum est intentio Regnicolarum, ut etiamsi Capita­nei et milites exteri in confiniis tenebuntur, sicuti in ista gen­tis hungaricae paruitate, secus fieri vix potest, tamen superio­ritas et summa iurisdictio atque potestas, post Maiestatem suam Caesaream, tam modo in praesidiis confiniorum, quam belli tempore, penes hungaros maneat, et deinde si quid vel miles, vel inferior aliquis Capitaneus rapuerit, vel aliud quip­piam mali fecerit, eo casu Capitaneus supremus, hungaru s et possessionatus, iure regni, poterit requiri, et puniri. Hoc pacto, et non aliter, tot contra exteros homines querelae cessaturae esse videntur. Status et ordines Regni dignum admodum et summe necessarium censent, ut sua Maiestas Caesarea oppidum Kapos, quod ad Praeposituram Lelesziensem pertinet, sed per dominum Lazarum de Schwendy, Egregio Francisco Wehy est oppignoratum, redimendum, et Ecclesiae reddendum con­stituat. Quod qua ratione Maiestas sua absque suo vel fisci sui detrimento facere potest, ex supplicatione Domini Praepo­siti Lelesziensis intelliget, ad quam Maiestas sua Caesarea, ut pium et benignum responsum dare dignetur, Regnicolae humi­liter supplicant. Eius enim oppidi alienatio, rebus illius Eccle­siae et publicis, quae is Conuentus continue obire debet, ser­uitiis non parum incomodi adfert. Sunt praeterea in villa Sowar putei quidam, aquam salsam continentes, quos certi domini Commissarii Maiestatis suae Caesareae a possessoribus haereditariis ademerunt, eo quod fodinas salium ad principem pertinere asseuerauerint; sed quia tales putei fodinis salium comparari minimé possunt, Maiestas sua Caesarea eosdem puteos haeredibus clementer restituendos decernat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom