Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.
352 A POZSONYI OltSZÁGÖYULÉS Haidones, quos liberos vocant, qui nullis stipeudiis addicti, libere diuagantur, et miseram plebem diuersis módis excruciant, uti autea in prioribus constitutionibus, ita nunc quoque statutum est, ne per quospiam teneantur. Posfcquam castella Kethell et Zechen in intimis hostium faucibus sita sint, et modicas Comitatus Simigiensis reliquias sustineant: dignetur eis Maiestas Caesarea aliquo equitum et peditum praesidio atque instrumentis bellicis prouidere ; simul etiam de castellis, quae prope Kanisam sunt; praesidio aliquo militum muniendis, nam ad illa tutanda praesidium ordinarium Kanisiense non est sufficiens. Deinde quum certe differentiae sint inter Reuerendissimos dominos Archiepiscopum Strigoniensem ac Episcopum Yaciensem, ratione proprietatis decimarum Comitatus Newgradiensis, quas uterque eorum ad Ecclesiam suam pertinere asserit, et cum hisce elapsis annis uterque eorum illas elocauerit, et exinde non paruae dissensioues et miserae plebis divexationes ortae esse dicantur: Maiestas sua Caesarea sub hac Dieta, iuxta diui olim Mathiae Regis decretum, quo sola Maiestas Regia inter huiusmodi duos Praelatos de proprietate decimarum contenclentes, iudex est constituta, hanc controuersiam discernere, et occasionem ulteriorum querelarum benigne auferre dignetur. Caeterum in superioribus articulis publicarum constitutionum decretum fűit, miserabilibus personis et afflictis, in sede Comitatus literas testimoniales dandas, earumque causas inter pauperes extra seriem reuidendas esse. Sed cum in huiusmodi literis emanandis non paruus error irrepserit, ita ut nonnulli, bonis et iuribus possessioiiariis carentes, tamen non contemnendam auri vei argenti summám possidentes, literas tales testimonii utcunque adepti, in serie pauperum causam suam discutiendum postulassent; praeterea quidem, eo tempore, quo talibus literis potiti erant, pauperes reuera fuerunt. postea tamen, vei Maiestate sua Caesarea proponente, vei aliter Deo iuuante, ditiores facti, vigore literarum testimonialium, quas diu antea obtinuerant, seriem pauperum urgebant. Regnicolae, ut huiusmodi abusibus obuiarent, statuerunt, ne tales literae deineeps, nisi manifeste pauperibus et miserabili-